Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXIII PRAECEPTUM QUORUM AB HOSTIBUS VEL ALIO MODO FUERINT INSTRUMENTA INCENDUTA/

A regale necesse est releventur clementia, qui damnietate ab hostibus vel passi sunt violentiam./

Igitur fidelis Deo propitio/ noster ille clementiae regni nostri suggessit, eo quod ante hos annosaut anno superioriexercitus nosteraut illius regisdomus suas incendium cremassent/ vel res suas quamplures unacum strumenta cartarum, tam quod regio munere perciperat, quam et quod per vindicionis, donationis, cessionis, commutationis titulum vel de alode parentum in quocumque locum in regno nostro aliquid possidebat, ibidem concremassent. Unde relationem bonorum hominum manibus roboratam, qualiter ipsis ita cognitum sit, ut suggessit, nobis protulit recensendam: Et omnes res suas, unde/ ipsa instrumenta perierunt, absque ullius inquietudine, sicut et antea fecit, quietus possidere videtur./

Sed pro firmitatis studium petiit memoratus ille, ut per nostra auctoritate omnes res suas, tam quod regio munere, quam quod per vindicionis, cessionis, donationis commutationisque titulum vel reliquam alodem, quod ad praesens cum aequitatis ordine quietus possedit, deinceps in iure et dominatione eius confirmare deberemus.

Cuius petitione gratanti animo praestetisse vel confirmasse cognoscite./ Praecipientes ergo iubemus, ut quicquid memoratus ille tam in terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, aquis aquarumve decursibus vel reliquis quibuscumque beneficiis, quod per relationem suprascriptorum virorum cognovimus, iuste et rationabiliter usque nunc ubicumque in regno nostro possidere videtur, dum eius instrumenta crematas esse cognovimus, per hunc praeceptum plenius in Dei nomine circa eum suffultum atque confirmatum absque ullius inquietudine vel refragatione teneat et possedeat et suis posteris aut cui voluerit in Dei nomen ad possedendum relinquat.

Quam vero auctoritatem perpetuis temporibus valituram propria manu subter roborare decrevimus.