Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXII SI ALIQUIS CONTRA REGIS VOLUNTATEM EGERIT SECURITATE CUI EUM PERSEQUI IUSSERIT/

Qui regiam obtemperat iussionem, experire malum in posterum a quemlibet non debent.

Igitur cum et ille cum reliquos pares suos, qui eum secuti fuerint, faciente revello illo interfecitaut quaslibet alias causas contra rege ammisitvel de regno nostro se transtullit, quod nobis satis fuit molestum, et unacum consilio fidelium nostrorum omnes res eius sub fisci titulum inlustribus viris illis praecipimus revocare, quia, si se non distullisset, non solum res perdere, sed pro tale revello in vita eos ordinaveramus insequere.

Propterea praesentem praeceptionem dedimus, ut dum praedicti viri illi vel reliqui pares aut gasindi eorum non ex sua praesumptionem, nisi per nostra ordinationem unacum consilio seniorum fidelium nostrorum; ipsas res sub fisco nostro positas habuerunt et nostris dicionibus, ubi iussimus, vel reliquorum, qui cum eodem mixti fuerunt, ex hoc adduxerunt. Ideo iubemus, ut, dum per nostra ordinacione factum est, nullum umquam tempore nec a iamdicto illo nec qui cum illo mixti fuerunt nec ab heredes eorum exinde qualibet calumnia aut repetetione ulla habere poenitus non debeant. Sed tam ipsi ille quam pares, gasindi vel amici eorum de quicquid, res praedicto illo fuerunt et abstultum fuit, dum per eius culpas et nostra ordinatione factum est, omni tempore exinde ducti et absoluti permaneant et, ut diximus, calumniam aut repeticionem vel damnietatem quandoquidem exinde superscripti viri vel fidelis nostri non pertimescant habere.

Et ut haec praeceptio [firmior habeatur, manu propria firmavi]