Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXI CONFIRMATIO REGIS DE OMNI CORPORE FACULTATIS

Merito regales clementia in illis conlata munera vel proprietate parentum confirmare deliberat, quos cognoscit anteriorum regum, parentum nostrorum, vel nobis fidem integram conservasse inlaesam.

Idcirco inluster vir illi cartas praecidentium regum nobis protulit recensendas, qualiter parentibus suis loca aliqua fuisse concessa. Petiit, ut eum de omni corpore facultatis suae tam quod regio munere ipse vel parentis sui promeruerunt, quam quod per vindictionis, cessionis, donationis commutationisque titulum ad praesens iusti et rationabiliter est conquisitum et ad praesens possidere videtur, per nostrum in ipso deberemus generaliter confirmare praeceptum. Quod nos pro divino intuitu vel eius meritis conpellentibus integra devotione magnitudo vestra praestetisse cognoscat.

Praecipientes enim, ut, quicquid ex successione parentum vel eius utilitate tam munere regio vel per quodlibet instrumenta cartarum ad eodem iusti pervenit tam in villabus, mancipiis, aedificiis, accolabus, aurum, argentum, speciebus, ornamentis, mobile et inmobile aut quodcumque in quibuslibet rebus per instrumenta cartarum tempore praesente cum rationis ordine dominare videtur, per hanc auctoritatem firmatus cum Dei et nostra gratia in integritate hoc valeat possedere et suis posteris auctore Domino derelinquere.

Et ut haec auctoritas [firmior habeatur vel per tempora conservetur, manu propria firmavi.]/