Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXX COMMUTATIO CUM REGE

Ille rex illo rege./

Nihil sibi quisque cernitur minuendo, quicquid econtra recipitur in augmento.

Dum inter nos et inlustrem viro illo unianimiter convenit, ut loca aliqua inter nos commutare deberemus, nos dedimus ei locello nuncupante illo in pago illo cum colonicas illas vel omnis adiacentias eorum et merito suo, tam domibus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis vel reliquis quibuscumque beneficiis, quodcumque ille vel fiscus noster in ipsa loca tenuisse noscitur. Et ipse haecontra dedit nobis omni portione sua quod in villa illa/ in pago illo habuisse visus est, cum itemque domibus, mancipiis, [vineis, silvis] vel reliquis quibuscumque beneficiis, quodcumque ibidem habuit, et nos pro animae nostrae remedium ibi dedimus. Quapropter hunc praeceptum commodum/ commutationis ipsius vero fieri decrevimus, ut a praesente die ipsa locella cum omnia superius scripta vel omni integritate sua, quicquid, ut diximus, ille vel fiscus noster ibidem tenuit, ipsi ille hoc habeat, teneat atque possedeat et suis posteris ad possedendum relinquat vel quicquid exinde facere voluerit ex nostra commutatione liberam habeat potestatem.

Et unaquis pars, quod in comcambio bone pacis placuit accipisse, exinde per tempora/ debeat Deo permittente gratulare.

Et ut haec praeceptio firmior [habeatur vel per tempora conservetur manu propria firmavi].