Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXII PRECEPTUM DENARIALE

Et quia apostolicusaut inlustrisvir ille/ servo suo nomen illo per manu suaaut illiusin/ nostra praesentia iactante dinario secundum lege Salica dimisit ingenuum, eius quoque absolutionem per praesentem auctoritatem nostram firmamus:

Praecipientes enim, ut, sicut et reliqui mansoarii, qui per talem titulum a iugum servitutis in praesentia principum noscuntur esse relaxati ingenui, ita et amodo memoratus ille per nostro praecepto plenius in Dei nomen confirmatus nullum inquietantem perennis temporibus cum Dei et nostra gratia valeat permanere bene ingenuus atque securus.

[Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per tempora conservetur ...]