Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XVIIII PRAECEPTO DE CLERICATO

Si eis, qui se ad honus clericati transferre deliberant, licenciam non negamus, retributorem Dominum exinde habere confidimus, quia scriptum est: „Noli prohibere benefacere ei qui potest; si valis, et ipse benefac“.

Igitur ille ad nostram veniens praesentiam petiit serenitati nostrae, ut ei licentiam tribuere deberemus, qualiter comam capitis sui ad honus clericati deponere deberet et ad basilica illaaut monasteriodeservire deberet. Quod nos propter nomen Domini hoc eidem gratante animo praestitisse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut, se memoratus ille de capud suum bene ingenuus esse videtur et in poleptico publico censitus non est, licentiam habeat comam capitis sui tonsorare et ad suprascripta basilica vel monasterio deservire vel pro nobis Domini misericordia adtentius exorare.