Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XVI CONFIRMATIO

Quem divina pietas sublimatur ad regnum, condecet facta conservare parentum; praecipue que/ pro conpendiis aecclesiarum aut locis sanctorum a regale clemencia pro aeterna retributione probatur esse indultum oportet conservare in evum.

Igitur apostolicus vir, pater in Christo noster, ille, illius urbis episcopus, clementiae regni nostri detulit in notitia, quasi ille rex per sua perceptione sua manu subscripta ad aecclesia illius, quam praeesse dinoscitur, villa nuncupante illa, sitam in pago illo, cum integritate sua sub omni emunitate absque ullus introitus iudicum de quaslibet causas freda exigendum, propter nomen Domini concessisset. Et ipsam praeceptionem se per manibus habere adfirmat; et memorata villa ipse pontifex sub eodem modo ad parte aecclesiae possidere videatur. Petiit celsitudine nostrae, ut hoc circa eodem vel memorata ecclesia domni illius/ per nostris deberemus confirmare oraculis. Quod nos propter nomen Domini et reverentia ipsius sancti loci vel merita praefato pontifice gratante animo praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim, ut, sicut constat, praefata villa a iamdicto principe memorate aecclesiae illius cum integritate sub omni emunitate fuisse concessa et eam ad praesens possidere videtur. Inspecta ipsa cessione per hunc praeceptum plenius in Dei nomine confirmatus sub eo ordine et ipse et successores eorum/ vel memorata aecclesia domni illius eam teneant et possideant et eorum successoribus ad possedendum relinquant; vel quicquid exinde pro oportunitate ipsius sancti loci faciendum decreverint, ex nostro permisso liberam habeant potestatem.

Et ut haec auctoritas ...