Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XVII ITEM CONFIRMATIO AD SECULARIBUS VIRIS

Regiam consuetudinem exercimus et fidelium nostrorum animus adortamus, si petitionibus nostrorum fidelium libenter annuemus et eas in Dei nomine effectui mancipamus.

Igitur inlustris vir illi clementiae regni nostri suggessit, eo quod ante os annos illi quondam rex, parens noster, villa aliqua nuncupante sic, sitam in pago illo,/ quam antea ad fisco suo aspexerat et ille tenuerat, pro fidei sui respectu eius meritis conpellentibus cum omni integritate ad ipsa villa aspicientem, per sua praeceptione, sua manu roborata, in integra emunitate, absque ullius introitus iudicum de quaslibet causas freda exigendum, eidem concessisset. Unde et ipsa praeceptione antedicto principe nobis ostendedit relegendam et memorata villa ad praesens sub eodem modo possidere videtur. Petiit, ut hoc circa eodem nostra plenius deberet auctoritas generaliter confirmare. Cuius petitionem pro respectu fidei suae, sicut unicuique de fidelibus nostris iusta petentibus, nequivimus denegare, sed gratante animo praestetisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo, ut, sicut constat, antedicta villa illa cum omni sua integritate ab ipso principe illo memorato lui/ fuisse concessa et eam ad praesens iure proprietario possedere videtur. Per hunc praeceptum plenius in Dei nomine confirmatus inspecta ipsa praeceptione et ipse et posteritas eius eam teneant et possedeant et cui voluerint ad possidendum relinquant; vel quicquid exinde facere decreverint, ex nostro permisso liberum perfruantur arbitrio.

Quam vero auctoritatem, ut firmior habeatur et per tempora conservetur propria manu subter eam decrevimus roborare.