Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XIIII (a) PROLOGUS DE CESSIONIBUS REGALIBUS/

Merito largitatis nostrae munere sublevantur, qui parentibus nostris vel nobis ab adolescentia aetates eorum instanti famulantur officio. ...

(b) Item alio

Praespicuae conpendiis regalibus illud adscribitur, quod pro contemplatione servitii fidelibus suis concedente Domino consultissime/ muneratur. ...

(c) Item alio ad loco sancto

Nihil“, ut ait apostolus,in hoc mundo intulimus“. Nec quicquam ex eo offerre nobiscum poterimus, nisi quod ob animae salutem locis sanctorum devote Domino offerentes inpertire videmur. ...

(d) Cessio ad laicos

Ergo cognuscat magnitudo seu strenuitas vestra: Nos inlustre viro illo prumptissima voluntate villa nuncupante illa, sita in pago illo, cum omni merito et termino suo in integritate,/ sicut ab illo aut a fisco nostro fuit possessa vel moderno tempore possidetur, visi fuimus concessisse. Quapropter per praesentem auctoritatem nostram decernimus, quod perpetualiter mansurum esse iubemus, ut ipsa villa illa antedictus vir ille, ut diximus, in omni integritate cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, adiacentiis, appendiciis// vel qualibet genus hominum ditioni fisci nostri subditum, qui hibidem conmanent, in integra emunitate, absque ullius introitus iudicum de quaslibet causas freda exigendum, perpetualiter habeat concessa, ita ut eam iure proprietario absque ullius expectata iudicum/ traditione habeat, teneat atque possideat; et suis posteris Domino adiuvante ex nostra largitate aut cui voluerit ad possedendum relinquat; vel quicquid exinde facere voluerit, ex nostro permisso liberam in omnibus habeat potestatem.

Et ut haec auctoritas/ ...