Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XIII PRAECEPTO DE LESIWERPO PER MANU REGIS

Quicquid enim in praesentia nostra agitur vel per manum nostram videtur esse transvulsum, volumus et iubemus, ut maneat in posterum robustissimo iure firmissimo.

Ideoque veniens ille fidelis noster ibi in palatio nostro in nostra vel procerum nostrorum praesentia villas noncupantes illas, sitas in pago illo, sua spontanea voluntate nobis per fistuca visus est lesewerpisse vel condonasse in ea rationesi ita convenitut, dum vixerit, eas sub uso beneficio debeat possidere; et post suum discessum, sicut eius adfuit petitio, nos ipsas villas fideli nostro illo plena gratia visi fuimus concessisse. Quapropter per praesentem decernimus praeceptum, quod perpetualiter mansurum esse iubemus, ut, dummodo taliter ipsius illius decrevit voluntas, quod ipsas villas in suprascripta loca nobis voluntario ordine visus est laesowerpisse vel condonasse, et nos praedicto viro illo ex nostro munere largitatis, sicut ipsius illius decrevit voluntas,/ concessimus, hoc est tam terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus,/ ad integrum, quicquid ibidem ipsius illi portio fuit, dum advixerit, absque aliqua diminutione de qualibet rem usufructuario ordine debeat possidere; et post eius discessum memoratus ille hoc habeat, teneat et possideat et suis posteris aut cui voluerit ad possedendum relinquat./

Et ut haec auctoritas firmior habeatur manu propria subter eam decrevimus roborare.