Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XII PRAECEPTUM INTERDONATIONIBUS

Dum Dominus omnipotens, creator caeli et terrae, permisit, iuxta quod legitur, in principio masculum et feminam copule/ sotiare consortium, dicens: Relinquid homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt/ duo in carne una“; si aliquid pro amore dilectionis inter se invicem condonare decreverint, hoc nostra serenitas in id ipsis non renuit confirmare.

Igitur venientes ille et illa ibi in palatio nostro, pro eo quod filiorum procreationem inter se minime habere videntur, omnes res eorum inter se per manu nostra visi sunt condonasse et - se ita convenit - villas aliquas inter se visi sunt condonasse. Dedit igitur praedictus vir ille per manu nostra iamdicte coniugi suae illae villas noncupantes illas, sitas in pago illo, quas aut munere regio aut de alode parentum vel undecunque ad praesens tenere videtur, cum terris, domibus et cetera ... Similiter in conpensationem rerum dedit praedicta femina antedicto iugale suo illo villas nuncupantes illas, sitas in pago illo, cum terris et cetera ... Seu praesidiae domus eorum, aurum et argentum, fabricaturas, drappis, vestimenta vel omne supplectile eorum, pars parte per manu nostra visi sunt condonasse, ita ut, dum pariter advixerint in hunc saeculum, omnes res suprascribtas ab utrasque partes pariter debeant possidere, vel, si eis pro animabus eorum aliquid exinde ad loca sanctorum dare decreverint, voluntas eorum liberum maneat arbitrium. Et qui pare suo ex ipsis in hunc saeculum suppraestis extiterit, ambobus rebus quamdiu advixerit usufructuario ordine debeat possidere. Et post amborum de ac luce discessum, sicut eorum delegationis continentur, tam ad loca sanctorum quam benemeritis vel eorum propinquis debeant revertere heredes tam suprascriptas villas quam et de praesidio eorum quicquid morientes relinquerint.

Propterea per praesentem praeceptum decernimus ac iubemus, ut, dum taliter suprascribtas illis decrevit voluntas et per manu nostra invicem condonatum esse dinoscitur, per hunc praeceptum robustissimum iure suffultum adque firmatum, quicquid superius continetur auxiliante Domino cum Dei et nostra gratia debeat perdurare, ita ut nulla refragatione nec de parte fisci nostri nec a parentibus eorum, propinquis nec a quemcumque possit convelli, sed omni tempore maneat inconvulsum.

Quam vero auctoritatem, ut firmior habeatur vel per tempora conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare.