Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

X RESCRIPTIO AD REGE

Domino gloriosissimo atque praecellentissimo et a nobis cum summo caritatis vinculum in amore Christi amplectendo illo rege/ ille rex.

Apicis vestrae celsitudinis per magnificus et inlustris viros illos summa cum aviditate nos accipisse conperite. Per quos vestrae celsitudine salutationum munea, ut condecet, praemittentes, ea, que circa vos sunt prospera, cognoscentes gavisi ipsos in vestro amore, talis ut condecet viros, devotione benignissima suscepimus. Officium legationis sibi a vos iniunctum nostris auribus pandiderunt. Sed omnia a nobis in responsis accepta, quid, cum feliciter in Dei nomen remeaverint, celsitudinis vestrae auribus debeant enarrare./