Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Königliche Bestätigung eines königlichen Immunitätsprivilegs für eine Kirche

Königliche Bestätigung eines königlichen Immunitätsprivilegs für eine Kirche auf Bitten eines Bischofs mit (1) Introitusverbot für alle Amtsträger für Fälle der Rechtsanhörung oder Erhebung von Abgaben sowie einem Verbot zur Unterkunfts-, Verpflegungs- oder Bürgennahme und (2) Übertragung der Einkünfte des dortigen fiscus an dieselbe zu ihrer Beleuchtung.

IIII CONFIRMATIO DE EMUNITATE

Principale quidem clementia cunctorum decet accommodare aure benigna. Praecipuae que pro conpendio animarum a praecedentibus regibus, parentibus nostris, ad loca ecclesiarum probamus esse indultum, devota debemus mente perpendere et congrua beneficia, ut mereamur in mercedem esse participes, non negare, sed robustissimo iure per nostris oraculis conferre.

Igitur apostolicus vir ille, illius civitatis episcopus, clementiae regni nostri suggessit, eo quod ille rex per suam auctoritatem sua manu subscripta de villas aecclesiae suae illius, quod ad praesens possidebat, vel quod a Deo timentis hominibus ibidem in antea deligabantur, integra emunitate concessisset, ut nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda exigendum nec mansiones aut paratas faciendum nec fideiussores tollendum nec homines ipsius aecclesiae de quaslibet causas destringendum/ nec nulla reddibutione requirendum/ ibidem ingredere non debeat. Unde et ipsa praeceptione iamdicto principe seu et confirmationis illorum regum eorum manibus roboratas antedictus pontifex nobis ostendit relegendas et ipse beneficius circa eodem vel memorata aecclesia sua, sicut a supradictis principibus fuit indultum, moderno tempore asserit esse conservatum. Sed pro firmitatis studium petit celsitudinem nostram, ut hoc denuo circa eodem vel memorata aecclesia sancti illius nostra deberet auctoritas generaliter confirmare.

Cuius peticionem pro reverentia ipsius sancti loci, ut mereamur in mercedem sociari, plenissima voluntate praestetisse vel confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut, sicut constat ab antedictis principibus, de villas praefate aecclesiae domni illius integra emunitas absque introitus iudicum fuit concessa, ita et in antea auxiliante Domino inspectas priorum principum auctoritatis, omnimodis conservetur. Et neque vos neque iuniores neque successores vestri vel quislibet de iudiciaria potestate in villas antedictae aecclesiae, quas moderno tempore ubicumque in regno nostro possedere noscuntur, ubiqui in antea a Deum timentibus hominibus fuerint conlatas tam de ingenuis quam de servientibus vel quaslibet nationes hominum in praedictis ipsius aecclesiae villas conmanentes, nec ad agendum, nec freda exigendum, nec fideiussores tollendum, nec mansiones aut paratas faciendum, nec eos de quaslibet causas distringendum, nec nulla redibutionem requirendum, ibidem ingredere non praesumatis. Sed, sicut ipse beneficius a iamdictis principibus ad iamdicta aecclesia fuit indultus et usque modo conservatus, ita et deinceps per hanc nostra auctoritatem generaliter confirmatum in Dei nomine perenniter maneat inconvulsum. Et quicquid exinde fiscus noster poterat sperare, in luminaribus aecclesiae ipsius in perpetuo proficiat.

Et ut haec auctoritas tam praesentis quam futuris temporibus inviolata Deo adiutori possit constari, subter ea propria manu discribimus roborari.