Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

V PRAECEPTUM DE EPISCOPATUM

Ille rex viro apostolico illo episcopo. Quamlibet nos ad ministrandum, gubernandumque rerum statuae praecelsis occupationibus regiae sollicitudinis cura constringat, nihil tamen tam principali quam principi dignum est, ut, cum a pastoralis paulolum oberrat plebs distituta praesidio, pro salutem/ animarum huiusmodi personis locis celsioribus pontificalem prospiciat conmittere dignitatem in quibus maneat dupliciter: Sermo, ut populi magistrum; actus, ut Christi emitetur discipulus. Qui plebem non minus pietate quam severitate constringat; qui sciat commissa sibi talenta assiduae/ praedicationis sermonibus expolire et adquesita multiplicataque gregi sui salutem ad ovili dominico nullis maculis sordidato/ valeat praesentare.

Et quia cognovimus sanctae recordationis domno illo, urbis illius antestite, evocatione divina ab hac luce migrasse, de cuius successorem sollicitudinem congruam unacum pontificibus vel proceribus nostris plenius pertractantes decrevimus, inlustris viroaut venerabileillo in ipso urbe pontificale in Dei nomine committere dignitatem, quem plerumque apud animos nostros et actio probata commendat et nobilitatis ordo sublimat ac morum probitas vel mansuetudinis et prudentiae honestitas exornat. Qua de re statuta praesentibus ordinamus, ut cum adunatorum caterva pontificum, ad quos tamen nostrae serenitatis devotio scripta pervenit, ipsum, ut ordo postolat, benedici vestra industria studeat; voluntatis nostrae deliberationis reseratis oraculis publicare atque effectum Domino annuente sortire, quatenus, dum ecclesia sibi a dispensatione divina commissa strinuae regere adque gubernare videtur, nobis apud aeternum retributorem mercedem/ suffragia largiantur. Et illi pro peccatorum nostrorum mole indesinenter inmensum Dominum debeat deprecare.