Ludwig nimmt das von den Grafen Theti und Wigger ihm übergebene Nonnenkloster Drübeck in Schutz, bestätigt ihm den Besitz des Klosters Hohenburg und gewährt den Nonnen das Wahlrecht und die Immunität.
Datierung: 877 01 26
Ausstellungsort: Frankfurt
(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Quia postulant iura regum et inevitabilia debita legum, ut quicquid a regali nostra benignitate iuste et rationabiliter exigatur, minime cuiquam denegetur, [dignum] duximus, ut si qua antecessorum nostrorum privilegiis ceterisve sacramentis scripta factave reperimus servationi digna, eadem et nos confirmaremus iterata stabilitatis nota. [Si igitur] liberalitatis nostrae munere locis deo dicatis quiddam conferimus et necessitates illorum nostro sublevamus iuvamine atque regali tuemur munitione, id nobis et ad mortalem vitam [transigendam et] ad aeternam feliciter optinendam profuturum liquid credimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum industria, qualiter Theti et Wikker [nostri] fideles comites in procerum nostrorum praesentia tradiderunt nobis quoddam monasterium quod dicitur Drubiki, quod domna Adelbrin soror eorum prima in genere suo ad deum conversa in honorem sanctae Mariae perpetuae virginis et sancti Iohannis babtistae et sanctorum martyrum Viti Crispini et Crispiniani construxit ibique deo famulantibus habitu canonico prima praefuit, ipsi autem postea constructionem exaltando et dotem augmentando quoddam monasterium sui iuris quod dicitur Hohenburg in pago Norththuringa situm cum omnibus ad idem monasterium pertinentibus contradiderunt, eo videlicet rationis tenore, quatinus regio sublevaretur munimine [et] sanctimoniales feminae ibidem deo famulantes in nostro consisterent patrocinio; et quamdiu in illorum proge aliqua sanctimonialis femina quam vitae religio et sanctarum scripturarum instructio et morum commendaret compositio, inveniretur, absque ullius personae contradictione illic deo famulantibus esset prolata et, si talis, quod absit, in illa progenie non inveniretur, sanctimoniales feminae dignam dei servitio quamcumque vellent eligerent libere. Unde per hoc nostrae auctoritatis praeceptum decernimus atque iubemus, ut praefati monasterii sanctimoniales feminae desideratam a nobis munitatem et electionem nostra eas auctoritate protegente per cuncta seculorum curricula firmam et immobilem teneant [et] nullius potestatis persona iuditiariam potestatem vel freda exigenda seu mansiones vel paratas faciendas nisi ex consensu eiusdem monasterii abbatissae illic habere praesumat. Et ut haec auctoritas nostrae concessionis et confirmationis per futura tempora a fidelibus nostris melius observetur veriusque credatur, manu propria eam subter firmavimus et anuli nostri inpressione sigillari iussimus.
Signum Hludouuici (M.) serenissimi regis.
Uuolferius cancellarius ad vicem Liutberti archicapellani recognovi. (SI. D.)
Data VII kal. febr. indictione X, anno incarnationis domini DCCCLXXVII, anno primo Hlu]ouuici regis in orientali Francia regnantis; actum Franconofurt; in dei nomine feliciter amen.