Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ludwig nimmt das Nonnenkloster Gandersheim in Schutz, gewährt den Nonnen das Wahlrecht und verleiht Immunität für ihre Besitzungen und Zehnten.
Datierung: 877 01 26
Ausstellungsort: Frankfurt

(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Si liberalitatis nostrae munere locis deo dicatis quiddam conferimus et necessitates aecclesiasticas nostro sublevamus iuvamine atque regali tuemur munitione, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad aeternam feliciter optinendam profuturum liquido credimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum industria, qualiter Brun et Otto nostri fideles comites in procerum nostrorum praesentia tradiderunt nobis quoddam monasterium quod dicitur Gandesheim, quod Liutolf genitor eorum inprimis aedificare coepit et reliquias sanctorum Christi confessorum Innocentii atque Anastasii ob honorem Christi illuo venire fecit, quod est constructum in honore sancti Stephani protomartiris Christi, et omnia, quae ad idem monasterium iure ac legitime pertinere videntur, et cui Gerbirg soror eorundem comitum sanctimonialibus feminis praeesse videtur eo videlicet rationis tenore ut praefatum monasterium regio sublevaretur munimine et sanctimoniales feminae ibidem deo famulantes in nostro consisterent patrocinio; et quamdiu in illorum progenie aliqua sanctimonialis femina, quam vitae religio et sanctarum scripturarum instructio et omnium bonorum morum commendet composition absque ullius persone contradictione sanctimonialibus feminis esset praelata, et si aliter, quod absit eveniret, quod talis in illa progenie inventa non esset, quae praefatis scilicet virtutibus non ornata videretur, caetera sanctimoniales feminae dignam dei servitio quamcumque vellent eligere inter illas potestatem haberent. Unde per hoc nostrae auctoritatis praeceptum decernimus atque iubemus, ut praefati monasterii sanctimoniales feminae desideratam a nobis nullo inquietante electionem optineant atque imperialem in cunctis rebus decimis atque possessionibus, quas nunc quolibet iure atquisitionis possident vel in futurum deo opitulante habere debent, per cuncta saeculorum curricula firmam et inviolabilem teneant munitatem, et nullus princeps vel alius quilibet exactor iudiciariam potestatem vel freda exigenda seu mansiones vel paratas faciendas in eodem monasterio nisi ex consensu et petitione eiusdem monasterii abbatissae habere praesumat et homines illius abbatissae, sive liberi sint seu servi, nulla iudiciaria coerceantur potestate, sed in praesentia eiusdem abbatissae advocati et eorum rectitudinem adquirant et caeterorum perficiant. Et ut haec auctoritas nostrae concessionis et confirmationis firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius observetur veriusque credatur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione sigillari iussimus.

Signum Hludouuici (M.) serenissimi regis.

Uuolfherius cancellarius advicem Liutberti archicapellani recognovi et (SR. NN.) (SI.)

Data VII kal. febr. indictione x, anno incarnationis DCCCLXXVII, anno primo Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnantis; actum Franconofurt; in dei nomine feliciter amen.