Ludwig schenkt seinem Getreuen Humbold sein Lehen zu Alsheim zu eigen.
Datierung: (881) 09 22
Ausstellungsort: Frankfurt
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Notum esse volumus omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus nostrisque praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos ob nostrae mercedis augmentum et pro merito gratae servitutis cuidam fideli nostro nomine Humboldo quasdam res proprietatis nostrae concessimus, hoc est in pago nuncupato Wormazfeld in comitatu Walonis quicquid nostri beneficii in Alahesheim habere visus fuit cum domibus aedificiis mancipiis vineis campis agris pratis pascuis silvis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus viis et inviis accessibus et adiacentiis finibus exitibus et regressibus et cum omnibus appenditiis. Et iussimus ei inde fieri hoc nostrae auctoritatis preceptum, per quod decernimus atque iubemus, ut prefatus Humboldus de his omnibus rebus, quas ei in proprietatem et dominationem condonavimus, nunc et deinceps omni tempore liberam in omnibus habeat potestatem tenendi donandi possidendi vendendi commutandi vel quicquid sibi libuerit faciendi absque ullius personae contradicentis obstaculo. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas [firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impression assignari iussimus].
Signum Hludouuici (M.) serenissimi regis.
Arnolfus cancellarius advicem Liutberti recognovi.
Data X kal. oct. anno [dominicae incarnationis . . . ., indictione . ., anno . . Hludouuici serenissimi regis; actum Franconofurt palatio region; in dei nomine feliciter amen].