Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ludwig schenkt dem Kloster Fulda von neuem die villa Berg im Moselgau, die schon von Ludwig dem Frommen geschenkt, aber nicht urkundlich bestätigt und deshalb infolge Einspruchs Anderer enteignet worden war.
Datierung: 880 07 24
Ausstellungsort: Fulda

(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Si locis deo dicatis quiddam nostrae regiae potestatis impenderimus ad profectum servitorum dei, hoc nobis ad aeternae retributionis premia capessenda profuturum indubitanter quam et futurorum industria, qualiter nos ab amorem domini nec non et pro nostrae mercedis augment ad monasterium quod dicitur Fulda, situm in silva Bochonia et est constructum in honore sancti Bonifacii martyris Christi, cui venerabilis abba Sigahardus praeesse videtur, quasdam res proprietatis nostrae concessimus, hoc est in pago noncupato Muselahgeuui in comitatu Adalhardi villam quondam quae dicitur Berge, quod et ipsum avus noster Hludouuicus ad iam quorundam interpellatione interceptum est. Nos autem ob amorem domini nostri Iesu Christi pios antecessorum nostrorum affectus erga sancta dei loca imitantes iteratam traditionem praedictarum rerum fieri volumis, ad praefatum monasterium villam scilicet praenominatam in proprietatem et dominationem Sigahardi abbatis et successorum eius nec non et fratrum in iam dicto loco domino servientium condonavimus cum omnibus appenditiis cum domibus aedificiis mancipiis campis agris pratis pascuis silvis cultis et incultis aquis aquarumque decursibus viis et inviis accessibus et adiacentiis finibus exitibus et regressibus, ut de his nunc et deinceps omni tempore liberam in omnibus habeant potestatem faciendi quicquid eis libuerit, quatinus eos pro nobis coniuge proleque nostra domini misericordiam melius exorare delectet. Et ut haec nostrae concessionis et iteratae traditionis auctoritas firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et annuli nostri impression assignari iussimus.

Signum Hludouuici (MF.) serenissimi regis.

Arnolfus cancellarius advicem Liutberti archicappellani recognovi et (SR.) (SI.)

Data VIIII kal. aug. anno dominicae incarnationis DCCCLXXX, indictione XIII, anno IIII regni Hludouuici serenissimi regis; actum Fulda monasterio; in dei nomine feliciter amen.