Ludwig bestätigt dem Kloster Fulda das von seinem Vater Ludwig dem Deutschen bestätigte Präzept Karls des Großen über die Zehnten von den Klostervillen und den auf ihnen ansässigen Hörigen und Kolonen.
Datierung: 880 07 23
Ausstellungsort: Fulda
(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus nostrisque praesentibus scilicet et futuris, qualiter Sigahardus venerabilis abba optulit optutibus nostris quoddam praeceptum, quod domnus proavus noster Karolus imperator fieri iussit Ratgario venerabili abbati de monasterio Uulda, ubi sanctus Bonifacius requiescat, quod est constructum infra vasta Bochonia, in quo continebatur, ut de villis aecclesiae sancti Bonifacii, servis etiam et colonis in ipsis manentibus, quas moderno tempore habere videtur vel quae deinceps in us ipsius loci divina pietas voluerit amplificare, habeat praedictus abbas successoresque eius potestatem decimas accipiendas propter aedificia perficienda vel restauranda luminariaque aecclesiarum renovanda, et ut sibi fidelibusque suis, pauperibus quoque et peregrinis tempore susceptionis usus necessaries possint praebere, secundum id quod sanctae regulae propositum atque mandatum iubet monachos in susceptione hospitum pauperumque semper esse paratos. Et illud praeceptum domnus proavus noster confirmavit, quod etiam pius genitor noster secundum iam dicti avi illius confirmationem per praecepti sui conscriptionem esse voluit atque consensit. Iccirco praenominatus abbas Sigahardus deprecates est claementiam nostram, ut et nos antecessorum nostrorum piam erga sancta dei loca devotionem imitantes hoc nostrae auctoritatis praeceptum ei fieri iuberemus, per quod decernimus atque iubemus, ut, sicut domnus proavus noster et pius genitor noster eis concessit, ita et per hoc nostrae auctoritatis praeceptum in dei nomine confirmatum nullo inquietante sed deo auxiliante firmum et stabile permaneat absque ullius contradicentis obstaculo. Et ut haec nostrae consensionis auctoritas firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus.
Signum Hludouuici (MF.) serenissimi regis.
Arnolfus cancellarius advicem Liutberti archicappellani recognovi et (SR. NN.) (SI. D.)
Data X kal. aug. anno dominicae incarnationis DCCCLXXX, indictione XII, anno IIII regni Hludouuici serenissimi regis; actum Uulda monasterio; in dei nomine feliciter amen.