Ludwig bestätigt einen von dem Grafen Ruotger und dessen Oheim Balduin mit dem Abt Ansbald von Prüm abgeschlossenen Tausch von drei Mansen in der Mark Gemmerich und im Engersgau.
Datierung: 880 03 23
Ausstellungsort: Frankfurt
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus nostrisque praesentibus scilicet et futuris, qualiter quidam fidelis noster nomine Ruodkerus comes nostram precatus est celsitudinem, ut ei per nostrum consensum cum Ansbaldo venerabili abbate quoddam concambium facere liceret, quod et Balduinus patruus eius similiter per consensum nostrum fieri alio concambio rogavit. Quorum petitionibus ob nostrae mercedis augmentum assensum praebentes decrevimus ita fieri. Tradidit itaque praedictus Ruodgerus de rebus proprietatis suae ad partem sancti Salvatoris ad monasterium Brumiense in pago nuncupato Enrichi in comitatu ipsius in Gambrikeromarku mansos II; econtra accepit ipse de rebus sancti Salvatoris in pago Engiriscgeuui in Ibingdorf mansos II. Tradidit autem patruus eius Balduuinus ad monasterium iam dictum in praenominata Gambrikeromarku mansum I; econtra accepit ipse in Aumenzu de rebus sancti Salvatoris similiter mansum unum. Unde huius nostrae consensionis praeceptum fieri iussimus, per quod decernimus atque iubemus, ut quicquid pars alteri contulit, firmum et inviolabile deinceps maneat. Et ut haec nostrae consensionis auctoritas firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus.
Signum Hludouuici (M.) serenissimi regis.
Uuolfherius cancellarius advicem Liutberti archicancellarii recognovi.
Data X kal. apr. anno dominicae incarnationis DCCCLXXX, indictione XI, anno IIII regni Hludouuici serenissimi regis; actum Franconofurt; in dei nomine feliciter amen.