Ludwig tauscht mit dem Erzbischof Thietmar von Salzburg Flossing und Staffing samt dem Lehen Berenwins gegen Engildiosdorpf ad Beregun.
Datierung: 879 11 22
Ausstellungsort: Regensburg
(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Si liberalitatis nostrae munere res sanctae dei aecclesiae et loca divinis cultibus mancipata per appetitiones praesulum nostrorum nostro relevemus iuvamine atque regali tuemur munimine, premium inde apud deum aeternae remunerationis procul dubio non diffidimus rependi. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium scilicet quam et futurorum industria, qualiter quidam vir venerabilis archiepiscopus nomine Thietmar deprecatus est celsitudinem nostram, ut quoddam concambium proprietatis nostrae ei facere liceret. Cuius petitioni libenti animo ob amorem domini nostri Iesu Christi assensum prebentes decrevimus ita fieri. Tradidit itaque nobis prefatus archiepiscopus Thietmar villam quae dicitur Engildiosdorpf ad Beregun; econtra vero in reconpensatione earundem rerum tradidimus atque transfudimus ad sanctum Petrum et ad sanctum Ruodbertum villas quae dicuntur Flozzinga et Staffelun et quicquid illuc pertinet, quod Berenuuin in beneficium habuit. Et iussimus predicto venererabili archiepiscopo Thietmaro fieri hoc nostrae auctoritatis praeceptum, per quod decernimus atque iubemus, ut quicquid ab hodierna die ac deinceps prefatus archiepiscopus Diotmar successoresque ipsius de ipsis rebus veluti de ceteris rebus sui episcopatus pro utilitate ipsius facere voluerit, liberam in omnibus deo adiuvante habeat potestatem faciendi. Et ut haec auctoritas nostrae concessionis firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur ac diligentius observetur, manu propria nostra eam firmavimus et anulo nostro subter eam assignari iussimus.
Signum (MF.) Hludouuici serenissi regis atque invictissimi.
Uuolfherius cancellarius advicem Liutberti archicappellani recognovi et et (SR. NN.) (SI. D.)
Data X kal. decemb. anno dominicae incarnationis DCCCLXXVIIII, indictione XI, anno IIII regni Hludouuici regis in orientali Francia regnantis; actum Reganesburg; in dei nomine feliciter amen.