Ludwig schenkt dem Kloster Gorze die von seinen Vorgängern geschenkte, später widerrechtlich entrissene villa Foug.
Datierung: 879 05 10
Ausstellungsort: Metz
In nomine sancte et individue trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Si liberalitatis nostre munere res sancte dei ecclesie et loca divinis cultibus mancipata per adpeticiones fidelium nostrorum nostro relevemus iuvamine atque regali tueamur munimine, premium inde apud deum eterne renumerationis habere non diffidimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos ob nostre mercedis augmentum et dilecte coniugis nostre karissimeque prolis nostre nec non et pro remedio animarum antecessorum nostrorum augustorum videlicet imperatorum et per peticionem Vualonis venerabilis Metensis ecclesie episcopi quandam villam que vocatur Fao in pago Bedense et in comitatu Leuthardi per nostre auctoritatis preceptum donamus et tradimus ad sanctum Gorgonium, que ante per auctoritatem et donationem regum antecessorum nostrorum ad eumdem Christi martyrem donata fuit et postea iniuste abstracta, ea videlicet ratione ut prefata villa cum domibus edificiis pratis pascuis silvis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus exitibus et regressibus et omnibus ad eam iure respicientibus ad sanctum Gorgonium martyrem Christi absque ullius persone contradictione et absque ullius episcopi abstractione causa alicui beneficiandi firmiter permaneat et in perpetuum pertineat. Et ut hec auctoritas nostre concessionis firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris credatur verius et diligentius observetur, manu nostra propria subter firmavimus et anuli nostri impressione eam assignari iussimus.
Signum (M.) domni Hludouuici serenissimi regis.
Vuolfherius cancellarius recognovi et subscripsi.
Data VI idus maii anno dominice incarnationis DCCCLXXVIII, indictione XI, <epacta XIIII, concurrente II>, anno III regni Hludouuici in orientali Frantia regnantis; actum Mettis civitate; in dei nomine feliciter amen.