Ludwig bestätigt einen zwischen dem Erzbischof Liutbert von Mainz und dem Bischof Berno von Châlons abgeschlossenen Tausch aus dem Klosterbesitz von Malmedy und Stablo in der villa Germigny gegen Bischofsgut in Udenheim im Wormsgau, Töpfleben und andern Orten in Thüringen.
Datierung: 878 05 26
Ausstellungsort: Frankfurt
In nomine sancte et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Si ea, quae fideles nostri pro eorum oportunitatibus commutaverint, nostris confirmamus edictis, regiam exercemus consuetudinem et hoc postmodum iure firmissimo mansurum esse volumus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum industria, qualiter convenit inter venerabiles viros Liutbertum scilicet Mogonciacensem archiepiscopum et Bemonem Cathalaunensem episcopum, ut consensionis nostrae additamento quoddam inter se concambium facerent, quod et fecerunt. Dedit itaque Liutbertus archiepiscopus teste Uuadalrico nuncio predicti episcopi ex parte monasterii Malmundarii seu Stabulai cum consensu fratrum villam quae Germinei appellatur cum omnibus ad eam iuste pertinentibus mancipiis terris aedificiis campis agris pratis pascuis silvis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus viis et inviis exitibus et regressibus. Et accepit in recompensatione earumdem rerum in pago Uuormacensi quicquid in villa quae Uotenheim dicitur ad iam dictum episcopatum adtinet et in ducatu Turingiae in villa Tupheleiba seu in ceteris locis in eodem ducatu iacentibus, quae ad ecclesiam Cathalaunensem iuste et racionabiliter pertinere videntur, cum domibus edificiis mancipiis campis agris pratis pascuis silvis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus viis et inviis exitibus et regressibus. Unde hoc nostrae auctoritatis preceptum fieri iussimus precipientes, ut quicquid pars iuste et racionabiliter alteri contulit parti, ita deinceps per hanc nostram auctoritatem iure firmissimo permaneat et uterque teneat atque possideat et exinde faciat quicquid elegerit. Et ut haec auctoritas consensionis nostrae firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus.
Uuolferius cancellarius advicem Liutberti archicapellani recognovi.
Data VII kal. iun. anno dominicae incarnationis DCCCLXXVII, indictione XI, anno II regni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnantis; actum Franconofurt; in dei nomine feliciter amen.