Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ludwig bestätigt dem Kloster Fulda die von Ludwig dem Deutschen verliehene Immunität mit Königschutz und freier Abtswahl.
Datierung: 878 04 10
Ausstellungsort: Salz

(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Constat nos divina dispensante gratia ceteris mortalibus superminere, unde oportet, ut cuius praecellimus munere, eius studeamus modis omnibus parere voluntati. Quapropter comperiat industria atque utilitas omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet [et] futurorum, quia vir venerabilis Sigahardus abba ex monasterio quod dicitur Fulda, quod [est situm in pago] Grapfelt, constructum in honore sancti Bonifacii martyris Christi, ubi idem gloriosus martyr corpore quiescit, adiens excellentiam culminis nostri optulit nobis quondam auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri Hludouuici gloriosi regis, in qua domino militantibus et cum rebus vel hominibus ad se iuste pertinentibus vel aspicientibus sub sua constituisset defensione et immunitatis tuition. Obsecravit namque praescriptus abba, ut similiter ipsum monasterium cum monachis ibi deo famulantibus et cum rebus et hominibus sibi legaliter pertinentibus sub nostra constitueremus defensione et paternae auctoritati nostrum iungeremus auctoritatem. Cuius petitionem, quod postulavit, assensum praebuimus. Et ideo hanc auctoritatem propter divinum amorem et venerationem ipsius sancti loci tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium circa ipsum monasterium fieri decrevimus, per quam in futurum sanccimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus vel quilibet ex iudiciaria potestate in aecclesias villas loca vel agros possessiones, quas moderno tempore iuste et rationabiliter infra regnum divinitus nobis concessum praefatum possidet monasterium vel quae deinceps in ius ipsius loci voluerit divina pietas augeri, ad causas iudiciario more audiendas vel freda undecumque exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris futurisque temporibus ingredi sudeat vel ea, quae supra memorata sunt, exigere praesumat, sed liceat praefato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii cum omnibus sibi subiectis sub immunitatis nostrae defensione possidere et nostro fideliter parere imperio. Et quicquid de praedictis rebus ius fisci exigere poterat, pro aeterna remuneratione praefato monasterio et monachis concessimus. Et si quando divina vocatione iam fatus abba vel successores eius de hac luce migraverint, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire possint, qui ipsam congregationem secundum regulam pii patris Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem consensum et liventiam habeant eligendi abates. Haec vero auctoritas ut pleniorem in dei nomine optineat firmitatem manu propria subter eam firmavimus et anulo nostro sigillare iussimus.

Signum Hludouuici (MF.) serenissimi regis.

Uuolfherius cancellarius advicem Liutberti archicappellani recognovi et (SR. NN.) (SI.)

Data IIII id. apr. anno dominicae incarnationis DCCCLXXVII, indictione XI, anno secundo regni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnantis; actum Salz villa regia; in dei nomine feliciter amen.