Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ludwig nimmt das Kloster Kaiserswerth in Schutz und verleiht ihm Immunität.
Datierung: 877 06 13
Ausstellungsort: Trebur

(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus nostrisque praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos ob amorem domini nostri Iesu Christi nec non et pro mercedis nostrae augmento quoddam monasterium, quod est constructum in honore sancti Petri principis apostolorum nec non et sancti Suidberti confessoris Christi in loco qui dicitur Uuerid, una cum venerabili abbate eiusdem loci et fratribus ibidem deo famulantibus et cum cellulis sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se pertinentibus sub nostra constituimus tuitione et inmunitatis defensione. Quapropter volumus atque decernimus, ut omnes res eiusdem monasterii sub nostrae defensionis munimine modis omnibus consistant. Praecipientes ergo iubemus atque praecipimus, ut nullus comes vel iudex publicus aut quilibet superioris aut inferioris ordinis rei publicae procurator ad causas iudicio more audiendas in cellulas aecclesias aut villas seu reliquas possessiones, quas nunc abbas eiusdem monasterii in quibuslibet provinciis aut territoriis regni nostri possidet vel deinceps in ius ipsius monasterii divina pietas voluerit augeri, ingredi praesumat nec freda aut tributa vel mansions aut paratas vel teloneum aut fideiussores tollere aut homines tam ingenuos quam servos super terram ipsius monasterii commanentes distringere nec ullas publicas functiones aut reddibitiones vel inlicitas occasiones requirere, quibus in aliquo idem monasterium sibique subiecti aliquod iniuste patiantur incommodum; sed liceat abbati memorati monasterii suisque successoribus res ipsius monasterii, sive etiam sint regali confirmatione in precariis traditae, sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quicquid de rebus iam fati monasterii fiscus sperare poterat, totum nos pro aeterna remuneratione fratribus eiusdem concedimus monasterii. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione sigillare iussimus.

Signum Hludouuici (MF.) serenissimi regis.

Uuolfherius cancellarius advicem Liutberti archicappellani recognovi et (SR. NN.) (SI.)

Data id. iunii anno dominicae incarnationis DCCCLXXVII, indictione X, anno primo regni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnantis; actum Tributa; in dei nomine feliciter amen.