Ludwig bestätigt dem Kloster Inden die villa Gressenich.
Datierung: 877 03 15
Ausstellungsort: Trebur
(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hlodovvicus divina favente gratia
rex. Si igitur locis sanctorum sacratissime deo dicatis beneficia largimur plurima petitionibusque ibidem deo iuge famulantibus assensum prebemus, item nobis aput remuneratorem dominum repropiciatori siquidem credimus et interventione sanctorum nostri regni nostrorumque stabilitatem posse acummulare non ambigimus. Quocirca comperiat omnium sanctae dei ecclesiae nostrorumque fidelium presentium sive futurorum sagacitas, quia ob amorem dei omnipotentis et reverentiam sanctorum eius seu ammonitionem fidelis nostri Rodradi abbatis largimur res proprietatis nostrae monasterio Indensi constructum in honore sancti Salvatoris, unde et predictus Rodradus rector esse videtur, villam iuris nostri nuncupantem Crasciniacum cum omnibus mancipiis et rebus ibidem aspicientibus. Unde et hanc nostram auctoritatem fieri iussimus, per quam firmamus adque transfundimus suprataxatas res predictae cellulae sancti Salvatoris cum omnibus appendiciis, hoc est cum mancipiis utriusque sexus cum terris silvis pratis aquis aquarumve decursibus, quatinus in stipendiis fratum ibidem deo famulantium ceterisque necessitatibus, quatinus fiscus noster exegit, amodo augeatur adque a rectoribus ipsius matris ecclesiae preordinetur seu exigatur, nullo nostro iudice contradicente. Et ut hec auctoritas largitionis nostrae inconvulsa valeat permanere, manu nostra subter firmavimus et anulo nostro eam subter iussimus sigillari.
Signum (M.) domni Ludovvici serenissimi regis.
Hebarhardus cancellarius advicem Liutberti archicappellani recognovi et (SR.) (SI. D.)
Data id. mar. anno primo regni Hludovvici serenissimi regis in orientali Francia, indictione X; actum Tribura; in dei nomine feliciter amen.