Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ludwig schenkt dem Nonnenkloster Gandersheim seinen Besitz in Tennstedt und (Großen-)Erich im Südthüringgau.
Datierung: 877 01 26
Ausstellungsort: Frankfurt

(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Si liberalitatis nostrae munere locis deo dicatis quiddam conferimus et necessitates aecclesiasticas nostro sublevemus iuvamine atque regali tuemur ammonitione, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transiendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum industria, qualiter nos pro remedio animarum piissimorum antecessorum augustorum et ob nostrae mercedis aucmentum nec non pro dilecta coniuge nostra Liutgarda et carissima prole nostra quasdam res proprietatis nostrae ad monasterium quod dicitur Gandesheim concessimus, quod est constructum in honore sancti Stephani protomartyris Christi et in nostro constat patrocinio, hoc est in villa quae dicitur Tennisteti et in villa quae dicitur Heriki in pago qui vocatur Suththuringa in comitatu Ottonis, cum domibus aedificiis campis agris pratis pascuis silvis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus viis et inviis accessibus et adiacentiis finibus exitibus et regressibus et quicquid ad praefatas villas iure ac legitime pertinere videtur, ita ut quicquid ab hodierna die deinceps abbatissa et sanctimoniales feminae praefati monasterii inde facere voluerint, liberam in omnibus perpetualiter habeant potestatem faciendi. Si vero persona quaelibet posterorum nostrorum, quod minime fore credimus, hoc nostrae concessionis praeceptum irrumpere quod inmunitatis et electionis a nobis concessae scripto continetur, violandum decreverit, dei omnipotentis iram incurrere se nullo modo dubitet et coram iusto iudice in tremendo examinis die se rationem inde redditurum prae scientia malae temptationis minime ignoret. Et ut haec auctoritas nostrae concessionis firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius observetur veriusque credatur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione signari iussimus.

Signum Hludouuici (MF.) serenissimi regis.

Uuolfherius cancellarius advicem Liutberti archicapellani recognovi et (SR. NN.) (SI.)

Data VII kal. febr. indictione X, anno incarnationis domini nostri Iesu Christi DCCCLXXVII, anno primo Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnantis; actum Franconofurt; in dei nomine feliciter amen.