Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(SN.) In nomine domini dei Iesu Christi eterni. Hlodoyuucus gracia dey imperator augustus invictissimi domni imperatoris Lotharii filius. Imperialis celsitudinis mos est procerum suorum preces auribus libenter accommodare, quatenus in sua fidelitatis obsequius devociores umdique redat. Igitur omnium fidelium nostrorum presencium silicet ac futurorum Itali, Tuscie atque Spoleto consistencium conperiat solertia, qualiter fideles nostri, qui sunt habitancium in curia nostra, que Ylasii vocatur, nostram inplorasse imperialem clemenciam, quatenus nos pro remedio anime nostre nostrorumque parentum confirmationem, quam olim super se et suis bonis a nostris antecessoribus tam regibus quam imperatoribus habuerunt, nostra firmarebus pramatico. Et quia dignum est omnibus et maxime imperatoribus preces suorum fidelium iustas exaudire atque pauperum oppressione sustentare, unde placuit nobis aures nostras paternas suis flectere peticionibus et, quod iuste ac legaliter ab illis questum est, nostro precepto firmare atque coroborare. Hec autem sunt propia que comunia ad supra dictam curiam pertinenciam: montem silicet, que nunccupatur Foscarino a via, que est supra villam Soaue, Zeredulo Busuncello Gategnano Pergo que cunctas silvas usque in Bouorca Uulpiana Seitara usque in Canpella, item ad Termignam usque ad silvam, cui vocabulum est Sarmaticha, et deinde usque ad Montebelli. Concedimus itaque et donamus ac nostro iure et dominio Faymaiore Plazole Tregonzo usque dum trahit Pruneum, cum silva usque ad Lissinum et Cusparino Uuala Fusano usque ad Montecurto et deinde usque ad Uagum et per Rauzano usque ad fubium et, dum trahit flubium in flumine Athesis, et Formigedo atque Batalola prefate curie de Ylasi transfumdimus et delegamus omnem communiam nostri iuris, que videntur esse ad Termignam et inde, dum trait flumen Athesis in capite Alponis, cum omni servicio exibicione necnonque publica functione, que ad illam curiam pertinere videntur, silvis saletis santionibus venationibus rivis ac paludibus ripis rupinis ventigalibus piscationibus molendinis cum aquimulis que arialis suis integre cum omnibus pertinenciis, quantum ad ipsam curtem iuste et legaliter pertinet aud pertinere debet, nostra imperiali autoritate, prout iuste et legaliter possumus, modis omnibus corroboramus, ea videlicet ratione, ut tam ipsi quam suos heredes ut cui ipsi dederint, habeant teneant firmiterque possideant proprietario iure, habeant quoque potestatem tenemdi donamdi vendendi commutandi vel, ut voluerint, testamentum faciemdi, imsuper eciam, ut homines supra dicte curie per totum nostrum regnum absque tholoneo et illa procuratione solute incedant, ac personas et bona illorum sub nostra tutella esse. Precipientes itaque iubemus, ut nullus episscopus, dux, marchio, comes, vicecomes, scudascius gastaldio nullaque regni nostri magna parvaque persona iam dictos homines suosque heredes inquiete molestare aut disvestire sine legali iudicio presumat, sed liceat eos suosque heredes dictas res per hoc nostrum preceptum quiete et pacifice possidere omni nostra nostrorumque sucessorum contraditione penitus remota. Si quis igitur hanc nostre concessionis vel confirmationis imperialem autoritatem aliquamdo ausu temerario violare aut infringere temptaverit, sciat se conpositurum auri libras ducentas, medietatem camare nostre et medietatem supra dicte curie eiusque habitatoribus. Quod ut verius credatur diligenciusque ab omnibus observetur, hanc paginam manu propria roborrantes sigilli nostri impressione eam subter insigniri iussimus.

Signum domni Hlodouuyci [. . .] serenissimi imperatoris.

Garinbertus diaconus iussu imperatorio recognovi.

Anno imperii eius [vicesimo quarto, mense septembris], indicione septima; feliciter; actum Veronam civitati.