Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno vero incarnationis eius septingentesimo nono. Ludouuicus gratia del imperator augustus. Omnibus fidelibus sanctae dei aecclesiae nostrorumque tam presentium quam et futurorum comperiatur industria, quia, cum essemus prope urbem Rauennam videlicet apud sanctum Apollinarem, venit coram nostra presentia Angelarius tunc prepositus sancti Benedicti Casinensis cenobii proclamationem faciens de cella sanctae Mariae in Marinis in comitatu Pinnensi site, quam Hildebrandus dux ante fere centum annos predicto monasterio beati Benedicti optulerat et precepto suo firmaverat, tempore scilicet Caroli magni regis filii Pipini: Modo vero essent aliqui, qui quasi ex parte nostra ipsas res supra dicte aecclesiae sancte Mariae vellent invadere. Mox ego predictus Lodoicus veritate cognita amore videlicet dei ac sanctissimi Benedicti atque predicti prepositi Angelarii precibus inclinatus scripsi et imperiali auctoritate firmavi ac precepi, ut nullus deinceps ex eadem cella aliquid retinere vel attemptare neque ex mea neque ex alicuius alterius parte presumeret, sed quieta et omnimodis libera in pristinum dominium cenobii sancti Benedicti rediret cum portu scilicet suo et cum foce de Gomano et cum omnibus omnino pertinentiis et finibus suis, id est ab uno latered Atrii usque Gomano et ab alio latere Atrii usque in fluvio, qui dicitur Plumba, et usque in mari cum ipso litore et cum gualdo de Boleiano, modii scilicet terrae insimul circiter undecim milia, videlicet cum aecclesiis cellis cappellis villis molendinis et aquarum decursibus, cum montibus planitiebus vallibus paludibus quesitis vel inquirendis, cultis et incultis cum omnibus rebus, quae infra scriptos fines poterunt adipisci, predicte aecclesiae sancti Benedicti et Berthario venerabili abbati et eius successoribus in perpetuum ex integro confirmamus et corroboramus, ut iure aecclesiastico habeant teneant firmiterque possideant omnium hominum contradictione remota. Insuper etiam precepimus cuidam celso monacho et preposito monasterio sancte Trinitatis, ut iunctus cum Grimaldo venerabili episcopo, cui per nostram epistolam hoc intimavimus, ut pariter pergerent et iam dictum Angelarium investirent cum omni sua integritate de prefata aecclesia sanctae Mariae in Marinis. Si quis autem, quod minime credimus, de hoc, quod per hanc nostri precepti paginam concedimus, aliquid sive in rebus sive in portu molestaverit aut minuere presumpserit, XXX libras puri auri predicto monasterio sancti Benedicti componat. Et ut verius credatur et ne quis unquam haec removere presumat, anulo nostro sigillari iussimus.

Ego Giselbertus notarius ex iussione serenissimi imperatoris Ludoici augusti scripsi.

Actum prope urbem Rauennam apud sanctum Apollinarem; data vero anno domni Lodoici imperatoris augusti XXIIII, mense mar., per indictionem VII; in dei nomine feliciter.