Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Lodouicus divina favente clementia rex. Omnibus nostris fidelibus tam praesentibus quam futuris notum fieri volumus Sabinum et Vrsonem et Petrum atque Desiderium presbyteros et Vrsonem filium quondam Vitalis nostram supplicasse clementiam, quatenus illos et monasterium, quod ad honorem dei omnipotentis et in nomine sancti Bartholomaei apostoli supra suam terram suo proprio stipendio in territorio Ferrariensi ultra ripam Padi, ubi quondam antiqua eius structura fuit, iuxta locum, qui dicitur Canallum, cum consensu et auctoritate reverendi Viatoris episcopi sanctae Ferrariensis ecclesiae aedificarunt et in eodem loco et monasterio omnia sua bona tradiderunt cum omnibus possessionibus suis tam mobilibus quam immobilibus, ut sub nostri mundiburdii defensione reciperemus. Eorum denique precibus inclinati pro animae nostrae salute praecipimus firmiterque statuentes iubemus supra dictum monasterium sancti Bartholomaei et praedictos monachos ipsius monasterii, Sabinum scilicet et Vrsonem et Petrum atque Desiderium et Vrsonem filium quondam Vitalis, cum omnibus rebus et possessionibus suis seu omnia, quae in futurum ad huius monasterii supra dicti utilitatem debent acquiri, sub nostrae protectionis mundiburdio tuenda haec omnia. Constituimus insuper et iubemus, ut nullus habitator terrae pertinentis ad monasterium supra dictum ex illis, qui soliti fuerunt monasterio reddere terraticum, seu aliquis famulus iam dicti monasterii alicui praebeat aliquam functionem nisi praedicto monasterio debitam largitionem, sed secure et quiete absque quorumlibet controversia vivant nec alicuius restringantur iudicio nisi ante abbatis ipsius monasterii vel summissi praesentiam. Super haec omnia quidem iubemus firmiterque praecipimus, ut deinceps nullus dux, marchio, episcopus, comes, vicecomes, castaldio, sculdasius vel aliqua magna parvaque persona iam dictum sanctum venerabilemque locum et monasterium sancti Bartholomaei de his omnibus, quae ad se pertinere vel pertinuisse probatur, disvestire et molestare vel inquietare praesumat. Qui autem proterva temeritate hoc facere tentaverit, sciat se compositurum auri purissimi libras centum, medietatem camerae nostrae et alteram medietatem abbati et fratribus eiusdem sanctissimi coenobii per tempora succedentibus. Quae ut verius credatur diligentiusque ab omnibus conservetur, sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Datum anno dominicae incarnationis DCCCLXIX, indictione V, anno domni Luudovici regis regnantis XXIII; actum Rauennae; feliciter.