Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei eterni. Ludouuicus gratia dei imperator augustus. Certum est, quia quanto magis sanctorum ecclesias et honorem ampliabimus, tanto largius eorum suppetia et dei remuneracionem impetrabimus. Noverit igitur omnium fidelium nostrorum diligentia tam futurorum quam, qui in nostra modo sunt presentia, quod nos ideo et ob petitionem quidem nostre dilectissime coniugis monasterio sanctorum Systi et Fabiani et sancte Resurrectionis, quod ipsa construxit intra menia Placentine urbis, concedimus atque permittimus aliquid licet parum, quod est nostrae concessionis. Quippe sicut ager Corni et Lardarie ad alterutrum extenditur et sicut Padus et Adua ab inc discurrunt, quousque simul conveniunt, ita permittimus atque donamus omnem comitatum ad cortem predicti monasterii, que est insula Rumcarioli, quatenus omnes habitantes vel hos intra terminos proprium aliquid habentes deinceps solummodo ante predicti monasterii abbatissam vel aliquam personam ab ea missam perficiant ex ipso suo proprio omnem placitum et emendationem et ipsi monasterio vel abbatisse persolvant omnes publicas actiones et functiones cum omni excuvio, sicut nobis debent vel nostro comiti aut nostro misatico. Toloneum quoque et curaturam et mercata vel etiam omnia, que sunt ad publicum regium pertinentia, habeat deinceps ipsius monasterii omnis abbatissa. Ipsa etiam flumina paulo ante nominata, a quo et quousque ea supra determinavimus, sua similiter sint, ut habeat in eis universas piscaciones et portum et ripaticum et molendinas, cuiuscumque sint terre atque confinium, et palificaturam et omnia, quantumcumque ad nostrum pertinet opus publicum, excepta auri lavatione, quam camere reservavimus nostre. Hec autem ad votum nostre dilectissime coniugis prescripto monasterio concedimus, donamus et ad proprium nostra auctoritate imperpetuum firmamus, ut abbatissa loci illius teneat, que supra diximus omnia, habeat possideat gaudeat sine contradicione universorum et regum et populorum. Si quis autem hac nostra preceptaria concessione post nostrum forte decepsum ipsi monasterio vim fecerit, et dictum facimus, qualiter puniendus erit: Componat trecentas scilicet optimi auri libras, in camara regis medietatem et abbatisse ipsius monasterii alteram partem. Ut autem hoc nostrum preceptum verius esse credatur, ad sigilli nostri impressionem recognoscatur.

Signum (M.) Hluduici serenissimi imperatoris.

Divoidus diaconus advicem Sidneisi recognovi et.

Dat. VI. kl. obtub., anno imperii domni Lodoici imperatoris augusti Christo propicio XIII, indictione V; actum Papia palacio regio; in dei nomine feliciter amen.