Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Longe opere pretium est hominibus, cum omnibus non possint equaliter, cuilibet sanctorum tamen deservire eximie ac specialiter, quemadmodum nostra dilectissima coniux Angilberga facit sancto Sixto precipue, ut ipso adiuvante possit mecum Christi gratiam invenire. Omnibus igitur notum sit sancte ecclesie dei fidelibus futuris etiam sicut presentibus, quoniam cum beatissimi pape et martiris Sixti sollemnitatem devotissime celebraturi Placenciam nuper veniebamus et cum fluvium quidem Padum transiebamus, ian dicta coniux nostra peciit rogavitque multum, ut sibi, sancto videlicet Sixto, ipsum, in quo tunc ambo eramus, portum concederemus. Cuius nos equis precibus annuentes ipsum portum, Placentinum ab urbis vicinio dictum, sancto Sixto concedimus; et ultra eius quidem peticione hanc nostram augentes concessionem, ut maiorem hinc habeamus retribucionem, nullius precibus suasi addimus vicinum fluvium Trebiam usque viam Claudiam. Hec vero ad eius sanctum monasterium ita offerimus, ita concedimus et donamus atque per nostre auctoritatis preceptum firmamus, ut abbatissa ipsius monasterii ex ipso deinceps portu Placentino habeat universum naulum et ex aqua supra nominate Trebie naulum similiter et piscationem vel usum aquarum omnem; quin etiam ad eiusdem nostre uxoris voluntatem et peticionem sancto Sixto concedimus Padum, aquam scilicet ipsam, ubicumque idem sanctus Sixtus possidet ripam fluvio vicinam, ut eius videlicet abbatissa exinde habeat naulum, ripaticum, molituram, palifixuram et piscationem vel, sicut supra diximus, usum aquarum omnem. Si quis vero contra hoc nostrum preceptum quandoque audax, quod non credimus, et temerarius peccaverit, penitens et satisfaciens componat auri optimi libras CCC, ad partem imperatoris medietatem et abbatisse alteram partem. Ut autem omni tempore verum esse credatur ac propterea corrumpi vereatur, ex bulla nostra comptum agnoscatur.

Signum domini Hludouuli (M.) serenissimi imperatoris.

Ego Giselbertus presbiter et notarius ex iussu imperiali scripsi et (SR.)

Acta Placentie; data sexto id. augusti, anno Christo propitio imperii domini Hludouuici piissimi augusti vigesimo secundo, indicione quinta; in dei nomine feliciter.