Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Hludouuicus dei gratia imperator augustus. Omnibus fidelibus sancte dei aecclesiae nostrorumque presentium ac futurorum noverit devotio Bertharium religiosum abbatem de monasterio sancti confessoris Christi Benedicti de castro Casino nostram adisse celsitudinem petens, ut ob dei amore et animarum nostrarum remedium per nostrum preceptum in eodem cenobio confirmaremus omnia precepta regum et imperatorum nec non monasteria virorum et feminarum, cellas quoque et universas aecclesias, possesiones quoque ac familias inibi a religiosis et deum timentibus viris concessas. Amore igitur divino accensu nec non consultu et interventu Ingelberge dilectissime coniugis nostre ac pro eo, quod viriliter Sarracenos obpucnastis prelibato cenobio Christi confessoris Benedicti per huius progammaticis cautionem, prout iuste et legaliter possumus, confirmamus omnia privilegia Romanorum pontificum, precepta quoque regum et imperatorum nec non monasteria virorum et puellarum et cellas, res quoque et familias inibi a religiosis et christianissimis viris quolibet modo concessas, nominatim omnia predia circa ipsum monasterium adiacentia per confinia et loca antiquitus determinata in territorio Aquinentii, incipiente ab ipsa Cosa, quomodo se iungit cum ipso flumine et vadit per mediam serram de monte sancti Donati et exinde descendit super monticellos de Marri et usque ad illos pesclos, qui sunt ad pedem de montis de Balba, et quomodo vadit exinde per duos Leones et inde per serras montis super Casale et per ipsum montem usque ad villam de Gariliano et de Gariliano usque ad pesclum, quod dicitur Scripta imperatoris, usque ad flumen et omnia adiacentia iusta ipsum flumen de rebus ipsius cenobii, que Flumetica nuncupantur. Confirmamus aetiam imperpetuum eidem venerabili loco omnes res et proprietates, quas eadem ecclesia iuste et legaliter tenet vel habere potest in finibus Pennensi et in finibus de Aprutio usque in Firmo et in finibus Teanensi usque in flumen Trinio et in finibus Balbe et in finibus Marsi et in finibus Furcone et in finibus Amiterno et in finibus Reatine et in finibus Ciculi, una cum famulis servis et ancillis cartulatis preferendariis colonis et colonabus aldionibus et aldiabus castellis ecclesiis cappellis cellis terris cultis et incultis agris campis pratis pascuis silvis vineis salectis cannetis aquis aquarumque decursibus piscationibus molendinis molendinumque locis montibus alpibus planitiebus vallibus paludibusque quesitis et inquirendis mobilibus et imobilibus rebus omnibusque pertinentiis, que dici vel nominari possunt, pretaxate ecclesie beati Benedicti et Berthario venerabili abbati eiusque successoribus, qui pro tempore fuerint pastores adque rectores eiusdem monasterii, ex integro confirmamus ac corroboramus et per nostre auctoritatis preceptum stabilimus, ut iure ecclesiastico habeant teneant firmiterque possideant omnium hominum contradictione remota. Statuimus videlicet, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes seu quilibet rei publice exactor homines eiusdem ecclesiae iniuste angariare vel flagellare seu res ecclesiae tollere aut illam disvestire audeat. Et si aliquis per falsas cartulas res ecclesie alienare desideras vel alienavit, liceat rectoribus iam dicte ecclesiae per sacramentum et testimonium bonorum hominum circumanentium se defendere, iuste et legaliter illas res ecclesiam pertinere, et sic easdem res ad ius et dominium ecclesie redeant. Quicquid etiam deinceps divina pietas ipso loco voluerint augere, ad causas audiendas vel fredi aut tributa exigenda vel mansiones aut paratas faciendas vel fideiusores tollendos aut homines ipsi monasterii tam liberis quam servos seu cartulatos vel offertos et qui super terram ipsius monasterii resident, nullatenus distringendos nec ullas redivitiones aut illicitas occasiones imperpetuum requirere audeant. Et quicquid fiscus ex iure iam facti monasteri pars publicas sperare poterat, pro anime nostre mercede [in] luminaribus ipsi venerabilis monasterii nostra maneat auctoritatem concessum. Nec non etiam a nobis addi confirmari placuit, ut ex omnibus rebus vel mancipiis ex ipso monasterio pertinentibus cartulatis vel offertis liberos atque servos, ubi pars ipsi monasterii elegerint adque acclamaverint, ministri vel exactoribus publicus per tres aut duos circamanentes atque consistentes veraces homines, quos ipsius monasterii monachi adclamaverunt, inquisitio fiat, qualiter e rei veritas facilis investiget et monachi ipsius monasterii citius sua valeat iustitiam consequi, ita ut post facta inquisitione rem, quem clamaverint predictos perpredicto veraces homines iam dicto pertinere monasterio, liceat monachi quetem possidere et nulli liceat monachis sepe dicto monasterii in palatio quorumcumque taliter respondere, ut a sacramentum compellant. Si vero de servis aut ancillis vel de quibuslibet rebus orta contentio fuerit, liceat monachis et de monasterium ipsos retinere, quousque in nostra seu deundemcessorum nostrorum presentia veniat et ibidem coram nobis positi deliberentur. Quicumque autem adversus hanc nostram imperialem institutionem ire temptaverint aut ea, que supra memorata vel comprehensa sunt, minime observare, qui fortasse violare aut dirrumpere temptaverint, scia se pena persolviturum abbatibus ipsius monasterii et munitate nostra, quam in omnibus constituimus ecclesiis, scilicet libras auri obtimi C. Precipimus etiam, ubicumque reppertum fuerit ex rebus ipsius monasterii vel cellis illicitas atque damnosas seu inutiles conscriptiones vel commutationes, evacuentur et ad his vel potestatem ipsius monasterii restituatur. Ut autem hec nostra imperialis preceptio per futura tempora firmiorem obtineat vigorem, manus nostra subter firmamus et anulo nostro sigillari.

Signum (M.) domni Ludouuici gloriosissimi regis.

Ductremirus subdiaconus atque notarius advicem Egilmari recognovi.

Data nono kalendas martias, anno Christo propitio inperii domni Lodouuici pii imperatoris septimo decimo, indictione tertia decima; actum civitate Beneuento; in dei nomine feliciter amen.