Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludouicus divina ordinante clementia imperator augustus. Cum petitionibus sacerdotum ac servorum dei, quas nostris auribus insinuaverint, libenter audimus et eas cum dei auxilio ad effectum perducimus, non solum regiam consuetudinem exercemus, sed etiam hoc nobis tam ad presentis vite prosperitatem quam ad future beatitudinem adipiscendam non minimum emolumenti confidimus. Iccirco notum sit omnibus aepiscopis, abbatibus, ducibus, comitibus, castaldeis, actionariis, vicariis, centenariis ceterisque fidelibus omnibus sancte dei aecclesie et nostris presentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Artefusus abbas monasterii beati martyris Christi Uincentii, quod est situm in territorio Beneuentano super fluvium Uulturnum, nostram adiens serenitatem optulit optutibus nostris precepta ducum et principum atque offertiones aliasque scriptiones, in quibus tam illi quam quorumlibet deo devotorum hominum concessiones, quas illi pro amore vite future atque remissione peccatorum partibus predicti monasterii de suis rebus spontanea voluntate contulerunt, suggerens ac petens, ut eadem precepta offertiones vel ceteras scriptiones nostre concessionis et confirmationis preceptione confirmaremus. Cuius petitioni propter amorem domini nostri Iesu Christi et propter reverentiam Christi memorati martyris sancti Uincentii, cuius honori atque nomini predictum monasterium dicatum esse cognoscitur, assensum prebentes iuxta, quod rogaverat, predicta precepta scriptiones offertionesque nostra auctoritate concedimus et confirmamus decernentes videlicet per hos fines: Incipiente primitus a fluvio, qui dicitur Sangro, deinde per montes puplicos usque in montem, qui dicitur Acze, et sic revolvente monte eodem usque in fluvio, qui dicitur Melfa, et quemadmodum decurrit ipsa Melfa usque ubi coniungit se cum parvo fluvio, qui dicitur Mellarinus, et ab hinc in vertice montis, qui dicitur Balbola, et sic per cilium eiusdem montis usque in montem Archanum et montem Marthe montemque Casale, eosque videlicet montes extrinsecus circumdantes in ortum usque riaginis, quae nominatur Rauennola, et a capite eiusdem riaginis venientes iuxta montes puplicos in montem usque Benafranum, qui est super urbem, eodem vero revolvente monte usque in cilium montis, qui est super terram, quae vocatur Arcora, quae est aecclesie hereditas sancte dei genitricis Marie, quae Oliuetum vocatur, subiecta prefati monasterii et aecclesia nichilominus sancte Cristine cum inclitis territoriis suis, et cum reliquis finibus ipsa hereditas circumdata in fluvio usque Uulturno; nam iterum ex alia parte inchoante [a] prima fine cum iam dicto fluvio Sangro, ipsoque relinquente quomodo decernit a Paru colle et pergens usque in rivio, qui dicitur Foruli, eodemque decurrente rivio usque in fluvio Vantra, et quomodo decurrit ipsum flumen in alio flumine, quod Wlturnus vocatur, et quemadmodum ipsum decurrit flumen iuxta terras eiusdem monasterii usque in predictis finibus et terris aecclesie sancte Mariae, per hos quoque fines una cum servis et ancillis cespitibusque suis nec non et cum castris montibus collibus vallibus toronibus aecclesiis aquis pascuis et omnia infra ipsis finibus manentia hac nostra presenti auctoritate in prefato cenobio ita concedantur et confirmentur, ut ab hinc in futurum stabiles et firme perseverent, ita videlicet, ut quicquid de ipsis vel in ipsis rectores et ministri ipsius memorati venerabilis monasterii disponere atque ordinare vel pro utilitate eiusdem loci facere voluerint, absque ullius, quolibet honore vel dignitate prediti, iniusta contradictione ordinent atque disponant et faciant, quicquid supra dicti cenobii utilitati congruere et convenire perspexerint. Et nulli sit deinceps licentia infra predictos fines aliquam contrarietatem seu molestiam partibus inferre prefati cenobii per inclitos supra dictos fines neque per possessiones parentum seu per aliam quamlibet rationem, excepto per verissimas cartulas, cum quibus se causatores legaliter defendere queant, iustasque consignationes utiliter consignata. Quod si quislibet contra hanc nostram concessionem vel confirmationem insurgere vel molestias inferre temptaverit, sciat se compositurum auri purissimi libras trecentas, medietatem sacro nostro palatio et medietatem eidem venerabili monasterio. Et ut haec nostre auctoritatis largitio firmiorem optineat vigorem et per curricula annorum inviolabilem atque incommutabilem optineat firmitatem et a fidelibus sancte dei aecclesie et nostris presentibus scilicet et futuris credatur et diligentius conservetur, manu propria subter scripsimus et anuli nostri impressione signari iussimus.

Signum (M.) Ludouici serenissimi imperatoris.

Data IIIo id. iunias, anno Christo propitio XVIIo imperii domni Hludouici piissimi augusti, indictione XIIII et postquam cepit Capuam anno primo; actum Capua civitate; in dei nomine feliciter.