Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini. Ludouicus divina ordinante providentia imperator [augustus. Cum] petitionibus servorum dei iustis et rationabilibus divini cultus favemus, superna gratia nos muniri non diffidimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, quia adiens serenitatem culminis nostri vir venerabilis Turigarius episcopus sanctae Patavensis ecclesie peciit, ut abbatiam iuris regni nostri in honore sancti Petri constructam, quae vocatur in Pallatio, adiacentem intra civitatem Patauium iuxta fluvium Rodronem, non adeo longe a sua ecclesia, per nostrum preceptum suo episcopio uniri et illi iure proprietario concedere dignaremur. Cuius precibus adquiescentes iam dictam abbatiam iuste et legitime in honore beati Petri constructam, quae vocatur in Palatio, infra civitatem Patauium iuxta fluvium Rodronem adiacentem, cum omnibus rebus et possessionibus, cum vineis et terris ibi in circuitu, deforis vero cum curtis massaritiis vineis pratis pascuis silvis salectis sationibus aquis aquarumque discursibus molendinis piscationibus censibus redditibus montibus vallibus paludibus servis et ancillis omnibusque rebus et possessionibus ad eandem abbatiam iuste et legaliter pertinentibus vel aspicientibus, pro dei amore nostraeque remedio [animae] statuque regni nostri episcopio sanctae Patavensis ecclesiae sanctaeque Iustinae martyris, ubi presenti tempore Rorius praeclarissimus pontifex gubernat ecclesiam dei, per hanc nostri precepti auctoritatem offerimus et iure proprietario concedimus et perdonamus ad habendum tenendum commutandum vel, quicquid pontifex ipsius ecclesie melius providerit, faciendum cunctorum hominum inquietudine remota. Quod autem fieri non credimus, si quis hanc nostram offersionis donationem minorare aut infringere quesierit, noscat se compositurum auri libras centum, medietatem palatio nostro et medietatem praetaxatae ecclesiae suisque pontificibus. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, manu nostra subter firmavimus et anuli nostri impressione signari iussimus.

Signum Ludouici (M.) clementissimi augusti.

Data IIII non. aprilis, anno Christo propicio nostri imperii domini Ludouici piissimi augusti, indictione XIIII; actum Aquisgrani palacio regio; in dei nomine feliciter amen.