Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Dignum est, ut imperialis maiestas opem suae potestatis cunctis suis impertiatur fidelibus, quanto magis etiam ei, quam thoro inviolabili suae excellentiae coniugem copulavit. Quapropter omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorum scilicet ac futurorum magnitudo comperiat, quia Engilberga nobis amantissima coniux augusta nostram adiens mansuetudinem deprecata est, quatenus curtes nostras, unam scilicet, qui dicitur Uuardistallam et alteram, quae vocitatur Luciariam, qui ad eandem curtem Uuardistallam aspicere videtur, simulque et capellas duas cum dotibus earum, unam videlicet in honorem sancti Petri principis apostolorum constructa et altera in honore sancti Georgii, proprietario iure ei concederemus. Cuius precibus hoc multimode dilecionis amorem assidueque devocionis sinceritatem aurem accommodantes hoc nostrae mansuetudinis preceptum fieri decrevimus, per quod predicte coniugi nostrae karissimae hereditario iure prefatas curtes Uuardistallam atque Luciariam cum ambabus capellis et dotibus earum, cum omnibus servis et ancillis, aldionibus et aldiabus, cum agris et vineis pascuis silvis piscariis palutibus molendinis aquis aquarumque decursibus cunctisque in integrum ad easdem curtes et capellis aspicientibus seu omnibus mobilibus et immobilibus iuste et legaliter ad easdem pertinentibus perpetualiter habendum ac possidendum et, cuicumque voluerit, largiendum largimus et conferimus; et statuimus, ut deinceps iam dictas cortes cum capellis et dotibus earum, sicut praetulimus, in integrum teneat ac possideat iure proprietatis; et liceat facere ex ipsis, quicquid eius voluntas decreverit, per hanc nostrae concessionis sanctionem nemine refragante vel quolibet umquam in tempore ausu temerario aut iniqua machinatione contradicente. Ut autem haec nostrae auctoritatis concessio inviolata permaneat, manu propria subter firmavimus et bulla nostra insigniri praecepimus.

Signum (M.) domni Hludouuici serenissimi augusti.

(C.) Iohannes sacri palatii protonotarius (SR.)

Data IIII non. novemb., anno Christo propitio imperii domni Hludouuici piissimi augusti XV, indictione XIII; actum Orco curte regia; in dei nomine feliciter amen.

(B.D.)