Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(SN.) In nomine sancte et individue trinitatis. Lodouicus divina favente clementia Romanorum et Francorum imperator augustus. Inter curas et sollicitudines, quas tot pro fidelium regimine sub imperii sceptro nostri degentium sustinemus, eximie actionis et magne mercedis esse credimus in dei causa laborantibus adiutores existere ipsorumque pia vota roborantes accepti perseveramtiam modis quibus possumus animare. Quapropter notum sit nostri regni fidelibus presentibus scilicet et futuris, quod donnus Garimundus presbiter ecclesie sancti protomartiris Stephani scita Ripa alta, quod ego de meis propriis rebus edificavi, ad nos venit cum omni genere precum supliciter nostram clementiam expostulans quatenus pro caritate dei nostrique imperii statu ut institutionem et decretum, quod prefata ecclesia a Iacobo Laudensis ecclesie ordinatum et stabilitum, nec non et medietatem de porto, qui dicitur Portadurio, olim a nobis donatum est precepti nostri auctoritate, ob quietem et perpetue stabilitatis sue munimen confirmaremus ac roboraremur, ne scilicet, quod semel bene potuit diffiniri, ulterius male possit violari. Cuius dignis peticionibus aures acconmodantes huiuscemodi largiti sumus preceptum, taleque servis dei per hanc precepti talem paginam nobis placuit inferre iuvamen, ut de omnibus illis decimis seu portu ob eterne retributionis mercedem a me vel a infra scripto episcopo per institutionis sue paginam ordinatum vel institutum est, perpetua stabilitate firmamus, ut nulli umquam sit licentia prefatam ecclesiam sine lege disvestire de omnibus, que in hoc precepto ascripta leguntur, ne quod alicui episcopo sit deinceps tributa facultas de omnibus supra dictis decimis nec alicui nostro misso de supra memorato portu aliquid ab utilitate eiusdem ecclesie subtrahendi, sed iuxta prescripti diffinitionis statu iam dictus presbiter suique successores habeant teneant firmiterque possideant omnium hominum contradictione remota, eo videlicet ordine, ut nullus dux vel marchio episcopus comes vicecomes sculdasio gastaldio vel actionarius quislibet sive quevis summa vel infima cuiuslibet gradus vel dignitatis persona aliquam violentiam, molestiam aut lesionem manifestis vel clamdestinis inditionibus per se suppositiva persona in aliquibus rebus inferre audeat aut presbiteros inquietare presumat. Quod si quis huic auctoritatis et confirmationis precepto nisus fuerit refragari resistere vel contradicere, inretractabili atque inevictabili sanctimus debere illum pro pena solvendi mille auri optimi libras conponere, medietatem camere nostre et ipsius ecclesie alteram medietatem. Et ut nostri precepti hec confirmatio atque corroboratio firma et inconvulsa presenti ac futuro tempore a cunctis nostris fidelibus firmiter habeatur et teneatur, hanc cartam inde conscriptam sigilli nostri inpressione insigniri iussimus manuque propria, ut infra videtur, insuper corroboravimus.

Signum (M.) Hludouici gloriosissimi imperatoris.

(C.) [.............] domni inperatoris ad invicem Drumiri recognovi.

Datum IIII kal. februarii, anno propicio domni Loudoici gloriosissimi augusti in Italia [...], indictione XV; actum Papia; in dei nomine feliciter amen.