Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus divina ordinante clementia imperator augustus. Omnibus sanctae dei aeclesiae nostrisque fidelibus presentibus ac futuris cognitum fieri volumus, eo quod Angilberga dilectissima coniux nostra et consors imperii nostrae humiliter suggessit maiestati se per divinum auxilium infra muros Placentinae urbis in dei nomine atque amore monasterium construere velle; qua de causa ad continuandam amplitudinem loci quasdam cum parte puplica de rebus suis commutationes fecisse, quas sibi petiit nostra auctoritate stabiliri. Nos, quia fas aliter non fuit, devotis ipsius precibus assensum dedimus confirmantes ipsi et per hanc nostrae sublimitatis paginam roborantes non solum illa, quae ex puplico commutasse probabiliter comprobatur, verum etiam ea omnia, quaecumque cum alio quolibet hucusque iuste ac legaliter commutavit aut in antea deo propitio commutatura erit, ut habeat illa ac retineat quiete ac pacifice tamquam hereditario iure adquisita absque ulla partis puplicae repetitione vel cuiuslibet hominis contradictione. Super haec concedimus illi, donamus ac stabilimus, ubicumque voluerit, infra ipsam urbem Placentinam vel circumcirca, puplicas stratas ad sui monasterii fines dilatandos atque muniendos immutare, adiungentes ipsi ex nostro et in perpetuum largientes omnem muri ipsius civitatis intrinsecus et extrinsecus vallum a fundamentis usque ad pinnas murorum, quantum protendit a porta Mediolanensi usque ad posterulam subsequentem, sed et universas in circuitu murorum et antemuralium, turrium quoque et portarum ac posterularum macerias omnesque petras et cymenta, quantacumque per eundem comitatum Placentinum nostro iuri ex puplico inventa fuerint pertinere in cunctis agris et villis preter palatia et principales coortes. Pontem vero Nuri ut supra ad supplementum eius operis proficere volumus, ita ut, quantum futuri monasterii structura exegerit, libere ac potestative de quibus praediximus auferre liceat, quatenus extructo per dei auxilium iuxta eius desiderium sacrato cenobio ad nostrae simul et illius animae proficiat in aeterna vita remedium. Confirmamus insuper et in eius potestatem dominiumque transfundimus antiquos aquaeductus in eodem comitatu Placentino, quos, si voluerit, in pristinum statum reformet aut certe in alteram partem transmutet vel certe novellos instituendi, ubicumque in puplico solo voluerit, potestatem habeat, et quos dirigere maluerit, sint omnimodis rati ac stabiliti auctoritate nostra omni partis puplicae contradictione vel inquietudine funditus remota. Si quis autem haec nostra statuta infringere quaesierit, dei omnipotentis iram incurrat et insuper multam, quod est poenam duodecim auri obrizi lib. componat, medietatem camerae nostrae et medietatem sepe dicendae coniugi nostrae, cui iniuriam inferre non timuit. Et ut haec nostrae donationis ac cessionis auctoritas maiorem in posterum roborem optineat, manus nostrae monogrammate augustaliter insignitam ex bulla nostra subter eam iussimus adnotari.

Signum manus (MF.) domni Hludouuici serenissimi imperatoris.

(C.) Gauginus ex iussu imperiali scripsi et (SR.) (B. D.)

Dat. III id. octob., indictione VIII, anno imperii domni Hludouuici XXV; actum Olonna coorte imperiali; in dei nomine feliciter amen.