Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Omnium sanctae dei eclesiae nostrorumque fidelium presentium videlicet ac sequentium comperiat industria, eo quod nos ob divinum amorem et mutuae dilectionis affectum Angilbergae dilectissimae [.......] consorti nostri imperii per presentem munificentiae nostrae paginam concedimus et largimur de suis propriis rebus, tam nostra sibi liberalitate donatis quam alio quolibet contractu iuste ac legaliter adquisitis, quomodocumque [...................] disponendi et ordinandi liberam facultatem absque ullo cuiuslibet principis vel ducis, qui in tempore fuerit, impedimento et, cuicumque ipsa dederit, ratum et stabilitum modis omnibus esse volumus. Si quis autem, [quod non] credimus, ex proheredibus successoribusve imperii nostri aliquam contra ipsius liberam dispositionem seu spontaneam definitionem molestiam inferre presumserit, tamquam scelestus et impius divinarum temerator sanctionum superno iuditio condempnatus partem in futuro habeat cum principe tenebrarum in fornace ignis aeterni et sulphuris et in presenti supra dictae coniugi nostrae inquietudinem inferre contra nostri statuta precepti non metuens centum libras auri obrizi componere compellatur, medietatem imperiali camerae et medietatem supra taxatae Angilbergae, cui iniuriae nevum intulisse probatur. Et ut haec nostrae cessionis ac piae largitionis pagina inconvulsa permaneat, manus nostrae adscriptione insignita ex bulla nostra subter adnotata est.

Signum manus (MF.) domni Hludouuici serenissimi imperatoris.

Giselbertus presbiter et notarius scripsi ex iussu imperiali et (SR.) (B. D.)

Dat. III id. octub., indictione VIII; actum Olonna curte imperiali anno imperii domni Hludouuici gloriosissimi imperatoris deo propitio XXV; feliciter amen.