Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Omnibus fidelibus sancte dei ecclesie cunctis presentibus et futuris cognitum esse volumus, quia divinitus inspiratus aliquantulas res concedimus in monasterio sancte trinitatis, quod edificari iussimus in honore sancte et individue trinitatis, videlicet res, quas bone memoriae Hyrmingarda genitrix nostra per cartulam a quibusdam fratribus, Liutardo diacono et Chunrado, germanis consentiende Liuprando genitore eorum conquisierat in singulis locis, videlicet sanctum Desiderium, Brilianum atque Lignari cum omnibus pertinentiis servis et ancillis cartulatis, cum mobilibus et immobilibus. Dedimus et res quorundam hominum infidelium nostrorum, Vrsonis gastaldii atque Hitteri, similiter cum servis et ancillis cartulatis, cum mobilibus et immobilibus, ubicumque de omnibus illorum rebus adinventum fuerit. Pari etiam modo donamus res Camarocii cum servis similiter et ancillis, cum cartulatis, cum mobilibus et immobilibus. Nichilominus et donamus res Teobberti, qui ob nostram infidelitatem Beneuentum fugam petiit. Simulque donamus res Coruini et res, quas Ekardus Alammannus nobis per cartulam deligavit, nec non etiam et res, que fuerunt Gundi uxoris Ivstoni, id est curte de Monatiano et cuncta portione eius, quam a viro suo Iustone in dote acceperat. Que Gundi post velamine religionis in adulterio copulata in placitum ante iudices sacri palatii nostri legaliter devicta est. De omnia autem hec precipimus, ut, si intentio exorta fuerit, a publicis ministris tanquam de domnicatis nostris per inquisitionem exigantur. Pro nulla denique mallatura quispiam a monachis de prefato monasterio vel ab advocato eorum tortum querere audeat, quia ob reverentiam sancte trinitatis eidem monasterio concessimus. Concedimus etiam in venerando loco, ut omnem compositionem de cartulatis atque libellariis de ipso monasterio sibimet habeant et nullus exactor publicus hoc inquirere audeat; sed in quacumque compositione ceciderint, in sua potestate hoc habeant, cuius cartulati esse videntur. Si quis autem ex presulibus ducibus comitibus castaldionibus sculdasionibus seu quibuslibet publico partis officialibus nec non etiam discurrentibus missis nostris supra taxato venerabili loco molestiam vel inquietudinem intulerit et hoc nostre auctoritatis augustale munimentum vel in minimo violasse convictus fuerit, immunitatis nostre mulctam, hoc est penam triginta librarum argenti, sacratissimo loco componere compellatur. Et ut hoc certius credatur et attentius observetur, manus proprie inscriptio roboratum ac stabilitum ex anulo nostro subter iussimus insigniri.

Signum manus (M.) domni Ludouuici serenissimi imperatoris.

Giselbertus presbiter et notarius ex iussu imperiali scripsi.

Data III kl. maias, indictione VII; actum foris civitate Rauenna ad sanctum Apollinarem anno imperii domni Lvdouuici serenissimi imperatoris XXoVo.