Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Omnibus fidelibus sancte dei ecclesiae nostrorumque tam presentium quam et futurorum comperiatur industria, quia, cum positi essemus prope urbem Rauennatem ad sanctum Apollinarem, ibi venit nostri presentiam Angelarius monachus et prepositus ex cenobio sancti Benedicti dicens, quia sunt homines, qui ex nostra parte teneant aliquid ex rebus celle ipsius monasterii sita in pago Pinnense, locum nominatur Maurini, quam Hildeprandus dux interveniente et suggerente Beniamin monacho in ipso cenobio per suum preceptum confirmavit, et deprecans maiestatem nostram, ut pro dei amore prephatas res iam dicte celle concederemus. Cuius precibus inclinati precipiente precipimus, ut nullus deinceps ex nostra sive ex alia parte aliquid de iam dicta cella teneat vel invadat, sed liceat servos dei sub integritate tenere, sicuti in venerabili loco concessum est. Id ipsum autem precepimus Celsi monacho et preposito monasterii sancte Trinitatis, ut iunctus cum Grimoaldo venerabili episcopo, cui per nostram epistolam hoc intimavimus, ut pariter pergerent et iam dictum Angelarium investirent cum omni sua integritate de prephata cella cum ipso porto sito [...] vel omnibus adiacentiis suis. Si quis autem, quod minime credimus, de hoc, [quod] per hanc nostri precepti paginam concedimus, aliquid sive in rebus sive in porto molestaverit aut minuere presumpserit, XXX libras argenti ad pars ipsius monasterii componat. Et ut verius credatur, anulo [nostro] subter iussimus sigillari.

[Ego] Giselbertus presbiter et notarius ex iussionem domni Ludouici serenissimi imperatoris augusti scripsi.

Actum prope urbe Rauennam ad sanctum Apollinarem; data vero anno domno Hludoici imperatoris augusti XXIIII, mense martio, per indictionem VII; [in dei nomine feliciter].