Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Ad hoc nos divinae pietatis provisio ad imperialia sceptra provexit et tantae potestatis culmine decoravit, ut circa divinum cultum solliciti et erga ecclesiarum eius custodiam et munimen atquae integritatem semper simus pervigiles et intenti. Et ideo cunctorum fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum presentium silicet ac futurorum noverit industria, quia pro stabilitate ac soliditate sanctae Ueronensis ecclesiae presens promulgamus institutum, per quod sancimus atque decernimus, ut omnes res prefatae sanctae eclesiae seu monasterii beati pontificis Zenonis Christi confessoris situm extra urbem et omnium piorum locorum urbanae sive rusticae, ubicumque habeantur, inconcussae et inviolatae consistant, ita ut, si que possessiones ab eadem sancta Ueronensi eclesia vel memorato monasterio sancti Zenonis, quod ipsi eclesiae subiacet et pertinet, abstractae fuerint quacumque fraude, a missis episcopi Ueronensis et comitis vel ducis loci, ubi ipsae res positae esse videntur, per inquisitionem districtissimam et diligentissimam requirantur et iuramentis prestitis ad ius priscum modis omnibus revertantur, cuius et esse proprietatis claruerint. Decernimus etiam et difinimus, ut cum de his et aliis causis, specialiter autem et de his, que in Tusciis pontifex sanctae Ueronensis eclesiae vel certus eius missus aut abbas iam memorati monasterii beatissimi Zenonis litigium habuerit, eos sibi eligat advocatos et defensores quoscumque sibi utiles esse de quibuscumque territoriis perspexerint. Concedimus insuper, ut sex habeat notarios vel cancellarios ad scribendum cartarum instrumenta perfectos supra scripta eclesia, quos episcopus sibi utiles previderit, publice rei in nullo subiectos et publicis ministris nihil annualiter reddentes, sed sub eclesiasticis potestatibus rationabiliter constituti publica instrumenta cartarum et scripciones competentes velut publicus notarius libere et absque ullius contradictione pro honore beatissimi Zenonis, quibuscumque commodum fuerit, scribant; ipsique et advocati et defensores, si pontifex utiles previderit, eclesiae existant. Et placuit, quos advocatos eclesia habuerit, ab omnibus publicis functionibus liberi teneantur et alieni. Decernimus atque pro amore sanctissimi pontificis Zenonis Christi confessoris sempiternali iuri sancimus, ut ad eclesiae dignitatem pontifex sanctae Ueronensis sedis potestatem habeat adquaeductum per pontem publicum vel per quemcumque locum ipse previderit, ad episcopium deducere absque ullius contradictione, ut nostro presentiali gaudeat pragmatico et Christo propitio sempiternali honoretur potestate. Quisquis autem contra hoc nostrae imperialis dignitatis preceptum vel emunitatem, quod nos pro remedio delictorum et mercede animae nostrae depromsimus, agere ausus fuerit aut liberam vel condicionalem personam prefate eclesiae molestare in quocumque loco temptaverit aut iniustam diminorationem fecerit et ad haec conservanda resistere vel impedire presumpserit, sciat se compositurum emunitatem integram parti eclesiae, quod est librarum triginta. Et ut firmus observetur et ab omnibus cercius credatur, subter de anulo nostro iussimus sigillari.

Signum domni Hludouuici serenissimi (M.) imperatoris.

Anno imperii eius vicesimo quarto mense septembris; indiccione septima; feliciter.