In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Quicquid circa dei famulos divino afflati amore impendimus, illi profecto damus, a quo bonum suscepimus. Ideoque omnium sanctae dei eclesiae nostrorumque fidelium praesentium scilicet ac futurorum comperiat unanimitas, eo quod Angilberga dilectissima coniux nostra et consors imperii suggessit maiestati nostrae pro quodam Petro venerabili abbate monasterii beatissimi confessoris Christi Ambrosii, ubi eius sacratissimum corpus venerabiliter humatum est, non longe a muro urbis Mediolanii, ut eum pro nostrae mercedis incremento cum universis, qui cum ipso degunt, servis Christi cunctaque venerandi coenobii substantia sub nostrum mundburdum et immunitatis nostrae perpetuam tuicionem suscipere dignaremur. Nos vero tam nostrae mercedis amplificandae gratia quamque pro supra nominati gloriosissimi confessoris intercessione promerenda piae assensimus rata et competentia suggerenti suscipientes ante latum abbatem et omnes ei commissos cum universis ipsius sancti loci possessionibus, quantascumque deo auspice nunc habent aut in posterum habituri sunt, cum familiis commenditis cartulariis atque aldionibus utriusque sexus sub imperialis mundburdi tutelam nostraeque providentiae immunitatem perpetuam, confirmantes etiam nostraeque magnitudinis auctoritate stabilientes, quicquid vel nostra munificentia vel prodecessorum nostrorum liberalitate promeruerunt, quicquid etiam corumlibet Christi fidelium oblatione donatione seu qualibet contractione comparando commutando sive precariam dando adquisierunt aut in antea deo propicio adquisituri sunt, ut ea habeant illuc dei famuli divino amore congregati et fruantur iure quieto atque possideant pro nostri statu imperii altissimum dominum iugiter implorantes. Super haec praecipiendo praecipimus et pro dei summi et beati Ambrosii protectoris nostri reverentiam modis omnibus interdicimus, ut nullus sedis ipsius pontifex aut oeconomus aliquam diminorationem in rebus vel familiis ipsius reverendi loci ingerere praesummat nullasque praestationes vel annuas donationes seu quaslibet angarias et superimpositas exactiones contra morem canonicum sive regularem constitutionem superimponere [vel ab ipsis] exigere audeat; ubicumque autem aut undecumque opus habuerint, tamquam de dominicatis nostris ita de rebus ipsorum vel familiis inquisitionem fieri volumus; at vero ipsorum commenditos libellarios sive cartularios sine abbatis aut praepositi conscientia pignerare aut distringere nemini permittimus; sed nec in cellula monasterii eiusdem sita Papiae quemquam ad hospitandum ingredi sine ipsorum conscensu permittimus. Si quis autem ex his, qui sub nostro imperio degunt, aliquam subtractionem iniustamquae exactione vel angariam aut superimpositionem ante fatis Christi famulis sponte ingesserit in rebus dumtaxat ipsorum mobilibus et immobilibus, in servis et ancillis aldionibus libellariis cartulariis et commenditis ipsorum, sive sint praesules sive duces sive commites sive sculdassiones vel gastaldiones aut quilibet puplicae partis officiales seu discurrentes missi nostri, etiam si in minimo hanc nostrae maiestatis auctoritatem atque augustalis excellentiae immunitatem inventus et convictus fuerit violasse, immunitatis nostrae poenam XXX lib. argenti probatae monetae puplicae saepe dicendo sacratissimo loco componere compellatur. Et ut hoc nostrae sublimitatis imperiale praeceptum inconvulsae retineatur et pro futuris temporibus attentius observetur, manus propriae subscriptione insignitum ac roboratum ex bullis nostris iussimus adsignare.
Signuma domni (M.) Hludouuici serenissimi imperatoris augusti.
Giselbertus presbiter et notarius scripsi.
Data pridie id. iun., indictione VI; actum civitate Capua anno imperii domno Hludouuici serenissimi imperatoris augusti XXIIII; in dei nomine feliciter.