Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Etsi ceteris nostrae ditioni subiectis benignitatis munificentiam exhibere oportet, maxime tamen ei, quae speciali privilegio interveniente Christi gratia nobis in imperio est adscita. Igitur omnium fidelium sancte dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum comperiat industria amantissimam coniugem nostram Angilbergam imperatricem augustam nostram petisse a deo conservandam pietatem, quatinus iure proprietario concederemus illi cortem Sesillam in Toresiano comitatu cum Uarci et Laucilo inde pertinentibus et alias quattuor cortes, id est Doueno in Terdonensi, Palmata in Albingano, Uaccarigas et Ciuisi in Astensi comitatibus, cum omnibus videlicet ad ipsas cortes aspicientibus, id est utriusque sexus mancipiis villis capellis casis casariciis vineis pratis pascuis silvis cultis sive incultis arboribus pomiferis sive non pomiferis aquis aquarumve decursibus vectigalibus seu reditibus cunctis sub omni integritate et districtis iudicialibus. Quapropter eiusdem dulcissimae coniugis nostrae petitioni serenitatis aurem libentissime accomodantes praescriptas res, sicut superius continetur, iure proprietario illi concessimus et per hos liberalitatis nostrae apices inconvulse transfudimus, ut ab hodierno die ac deinceps quicquid ex praescriptis rebus seu mancipiis facere delegerit, scilicet aut pro suae mercedis retributione alicui venerandae tradendi ecclesiae aut per mortalium personas hominum commutandi donandi vel etiam tradendi, liberam ac firmissimam habeat potestatem sicuti de proprietatis suae rebus nullo contradicente vel resistente, sed omni remota vel damnata sequatium nostrorum vel quorumlibet hominum molestia seu repetitione de praelibatis rebus, sicut supra praefinitum est, quicquid ipsi placuerit facere, plenissimam in omnibus habeat potestatem. Et ut haec nostrae auctoritatis largitio certius credatur et futuris temporibus inviolabiliter in dei nomine observetur, manu propria roboravimus et de bulla nostra subter insigniri praecepimus.

Signum (MF.) domni Hludouuici serenissimi augusti.

Leudoinus sacerdos iussu imperatorio advicem Faremundi recognovi et (SR.)

Datum VIII kl. iun., anno Christo propitio imperii domni Hludouuici piissimi

imperatoris XX, indictione II; actum Uenusie; in dei nomine feliciter amen.

(B. D.)