Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Si aliorum nostrorum fidelium utilitatibus pio consulimus affectu eorumque profectus aequo stabilimus libramine, decentissimum ante omnia et super omnia est ipsius specialiter prae ceteris omnibus honorem et utilitatem futuris manentem temporibus pro eius incomparabili amore praemeditando atque praevidendo stabilire, quae consors et adiutrix regni pariter a deo nobis commissi extat, quatinus, cuius providentia nobis iuncta est, eius et gubernatione honorifice degere queat. Unde illum, quicumque fuerit, nostrum successorem per ineffabilem sanctae et individuae trinitatis maiestatem adiuramus et obtestamur, ut, sicut sua voluerit stabilia permanere, ita nostra irrefragabiliter sinat secundum nostram distributionem perdurare. Qua de re comperiat universorum sanctae dei ecclesiae fidelium tam praesentium videlicet quamque et futurorum solertia nos una cum fidelium nostrorum consultu concessisse dilectissimae coniugi nostrae, clarissimae scilicet augustae Angilbergae, cunctis diebus vitae suae monasterium domini Saluatoris intra moenia civitatis Brixiae constructum, quod dicitur Nouum, cum omnibus suis appendiciis tam mobilibus quamque et immobilibus, cum omnibus videlicet monasteriis et xenodochiis seu cortibus ad ipsum aspicientibus, hoc est Alinam, Campora, Sextuno, monasterium in Luca, quod Aldo dux aedificavit, et monasterium in Papia, quod vocatur Reginae, et xenodochium sanctae Mariae cum hospitali sancti Benedicti in monte Longo nec non et monasterium situm in Sirmione seu xenodochium sanctae Mariae in Papia situm, quod dicitur sancta Maria Britonum, cum omnibus eorum appendiciis intus et foris seu familia utriusque sexus ubi et ubi commanentibus ad possidendum regendum gubernandum disponendum ordinandum fruendum et, quicquid elegerit, intus et foris, prout sibi visum fuerit, faciendum. Si vero nostra dilectissima coniux clarissima augusta Angilberga ante filiam carissimam nostram Hermengardem divina obierit vocatione, tunc volumus, ut ei succedat ipsa filia nostra in eandem potestatem cunctis diebus vitae suae ad possidendum, sicuti taxavimus, praefatum monasterium integriter regendum gubernandum disponendum ordinandum atque fruendum et, quicquid ei libuerit, faciendum, iterum unicuique nostrorum interdicentes successorum et sub divina invocatione contestantes, ut nihil ex his, quae hoc continentur scripto, minuere vel auferre moliatur; quod si fecerit, optamus atque omnimodis imprecamur, ut huius rei rationem deo universorum iudici rectorumque rectori et domino dominorum plenissime redat et insuper componat, cui iniuriam intulit, centum libras auri probatissimi et presens nostra institutio, sicut prefiximus, immutabiliter permaneat. Et ut pleniorem in dei nomine obtineat vigorem, manibus propriis subter eam firmavimus et bullis nostris insigniri praecepimus.

Signum (M.) domni Hludouuici serenissimi augusti.

Ego Gauginus sacerdos iussu serenissimi augusti domni Hludouuici scripsi et (SR.)

Acta Uenusii; data IIII kl. mai., anno Christo propitio domni Hludouuici piissimi

augusti XVIII, indictione I; in dei nomine feliciter (NT.: amen).

(B. D.)