Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente clementia imperator augustus. Igitur notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae dei ecclesiae nostris scilicet presentibus et futuris Angilbergam dilectam coniugem nostram atque consortem imperii nostri humillime suggessisse nostrae imperiali dignitati, quattinus concederemus eidem corticellam nostram Ibernam sitam non longe a corte Olonna iure proprietario cum omnibus ibique aspicientibus massariciis servis et ancillis utriusque sexus familiae atque aldionibus cum omni eiusdemque integritate. Nos vero ob inextricabilem dilectionem prefate coniugis et consortis imperii nostri concedimus atque donamus et in ius proprium sive potestatem eiusdem omnimodis iam dictam corticellam transfundimus iure proprietario habendi donandi commutandi alienandi et, quicquid voluerit, proprio libitu faciendi ex omnibus ibique pertinentibus massariciis servis et ancillis utriusque sexus familiae atque aldionibus cum omni integritate ad pretaxatum locum aspicientes nemine umquam deinceps successorum [................ ]rumpente, sed modis omnibus, ut pretulimus, inviolabiliter observante. Si quis namque hoc nostrae auctoritatis preceptum quoquo modo [. . .]umpere conaverit, noverit se decem libras auri obrizi compositurum, medietatem parti palacii nostri et medietatem eidem, cui illata fuerit sententia. Et ut verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria confirmavimus et bullae nostrae inpressione subter insigniri iussimus.

Signum (M.) domni Ludouuici serenissimi augusti.

[Ego] Gauginus iussu piissimi augusti domni Hludouuici scripsi et (SR.)