Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludovicus dei gratia imperator augustus. Si enim loca sanctorum nostris ditamus donis et ea, quae in his ob amorem dei largita sunt, nostra imperiali confirmamus auctoritate, mercedem nobis in aeterna beatitudine recompensari non dubitamus. Quapropter omnium fidelium sanctae [dei] ecclesiae nostrorum scilicet futurorumque noverit industria, qualiter Amalberga venerabilis abbattissa monasterii Novi una cum Liutperga venerabili abbatissa monasterii Honorii, quod est constructum in honore genetricis dei Mariae et sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, obtulerunt obtutibus nostris cartam, quam Notingus quondam Brixianae sedis venerabilis episcopus iussit et consensit fieri pro remedio animae suae de quibusdam suis proprietatibus ad partem praefati monasterii Honorii, in quo rectrix esse videtur Liutperga venerabilis abbattissa, hoc est curtem unam in vico Valentiano cum omnibus adiacentiis suis et pertinentiis atque massaritiis. Petierunt vero clementiam nostram, ut ipsam donationem nostro imperiali confirmaremus praecepto. Denique ipsarum, quia dignas esse perspeximus, preces libentissime auscultantes iussimus hoc nostrae imperialis confirmationis praeceptum fieri, per quod confirmamus ad partem praescripti monasterii et monachabus inibi deo famulantibus supra memoratam donationem, quam praenominatus pontifex praedicto contulit coenobio, hoc est curtem unam in vico Valentiano cum omnibus, quaecumque ad suam proprietatem praefatus Notingus inibi possedit, iuxta cartolam donationis suae, praedicto donamus monasterio, ut habeant de istis rebus, sicut et de aliis suae ecclesiae proprietatibus, habitatrices et rectrices eiusdem monasterii ordinandi fruendi tenendi vel, quicquid ecclesiae utilitas dictaverit, libera et firmissima potestate ab hinc et in futurum faciendi. Si quis autem huius nostrae confirmationis temerarius existens violator repertus fuerit aut depraedatis rebus quidpiam deminorationis vel intrusionis intulerit, noverit se eidem monasterio emunitatem nostram compositurum, quam ei concessam habemus, hoc est triginta libras argenti. Porro ut hoc, quod statuimus, pleniorem in dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus nostris diligentius observetur, de anulo nostro subter iussimus sigillari.