Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Decentissimum atque sacratissimum fore arbitramur venerabilium monachis locorum augustalis opem tribuere dignitatis et subsidium attribuere quietis, quatenus incursionum remotis illecebris pio domino regulari dediti disciplinae famulari iugiter delectet et pro nobis proque dilectissima coniuge fidissimisque optimatibus nostris ipsius clementiam exorare ne pigeat. Itaque omnium fidelium sanctae dei aeclesie nostrorum scilicet ac futurorum noverit universitas, quia Hermenricus Ebobiensis coenobii venerabilis abba per Angilbergam dilectissimam coniugem nostram clementiae nostrae detulit obtutibus praeceptum divae memoriae domni et genitoris nostri Hhotharii perpetui augusti, per quod monachis eiusdem monasterii quasdam villas una cum monasterio, ubi degebant, concesserat quiete habendas et ordinandas. Obtulit etiam nostrae serenitatis pragmaticum, quo simili modo ea, quae idem domnus et genitor noster praefatis dei servis largitus fuerat, nos quoque concessimus et firmavimus. Sed quia minus quedam in eisdem praeceptionibus habebantur, quae fratribus praescripti sancti coenobii competere noscuntur, ad petitionem eorundem servorum dei deprecata est excellentiam nostram, ut praeceptum ipsum renovare et ea, quae congruere et necessitatibus famulorum dei expedire petebat, alia praeceptione concederemus et firmaremus. Cuius praecibus ob amorem dei sanctorumque suorum reverentiam et mercedis nostrae emolumentum libenter assensum praebuimus et hanc nostrae auctoritatis constitutionem perenniter et inmotabiliter conservandam fieri iussimus, per quam eis omnia, quae inferius annotantur, inrefragabiliter absque cuiusquam inquietudine et diminutione seu inmotatione concedimus habenda et ordinanda per abbatem, qui pro tempore fuerit nostra largitione et eorum electione ipsi sancto loco substitutum, secundum dei voluntatem eorumque in omnibus competentem utilitatem. Id est monasterium cum cellulis infra vallem, in qua situm est, consistentibus, Turrem, Salonianum, montana et maritima, cum cellulis Carice Turio, Carelio, Comorga et Castellione, Ranci cum Casasco et Caniano atque Brioni ac Uico Pontio, Uirdi cum eclesia sancti Pauli in Niza et sancti Albani in Candubrio, montem Longum cum Memoriola Bocco et omnibus appenditiis suis, Touatiam cum eclesia sancti Pauli in Sartoriano, Prato Siluando cum eclesia sancti Antonini et sancti Seueri, Pecorari et Palantas cum proprio Guntelmi et Paderno, Trauano cum Alfiano et Ancariano et eclesia sancti Saluatoris in Clauzano, Rouaclas et eclesia in honore sanctae Resurrectionis cum his, quae ad eam pertinent, Auliano cum proprio de Fulcario et Teutrudae, Cassianum ac Casellas, Sorlascum Luliaticam Gardam cum Aderbassio, Fraxenetum et Portum Mantuanum, proprium quoque, quod Sabbatinus Ueneticus in Comaclo sancto Columbano tradidit, propriumque, quod Teodoldus et Teotholdus episcopi ipsi monasterio contradiderunt, xenodochium etiam in Papia cum omnibus ad eum pertinentibus, Camarianum, Perledum, Medi, Farinariam, Crucem atque Ienuam. Omnia igitur haec, quae superius inserta sunt, sicut ad eundem [sanctum] et venerabilem locum delegata et tradita noscuntur, ita cum omni integritate, cum omnibus ad se pertinentibus, cum massariciis vel familiis seu cunctis adiacentiis sub omni integritate absque ulla diminutione sive subtractione et, queque deinceps ipsi sana industria vel quorumlibet christianorum legitima collatione adquirere potuerint, inconvulsa et perpetua stabilitate concedimus haberi possideri et ad votum ipsorum relligiose rationabiliter et deo placite ordinari. Igitur, quia pro summa rei publicae necessitate pacisque tranquillitate quandam divisionem de rebus iam fati coenobii ad oram fieri permisimus, iubemus atque omnimodis statuimus, ut de illa parte, quam in usus monachorum delegavimus, interim, dum domino opitulante ad pristinum revocetur statum, nullus iudex publicus, nullus missus discurrens aliquam saepe fatis monachis eorumque familiis violentiam vel inquietudinem iniuste inferre presumat, quos cum omnibus rebus et familiis sub nostra nos constat recepisse tuitione et mundeburdo, nullas quoque reddibitiones aut publicas excubias, nullas paratas vel angarias facere sive per solvere cogantur, nullas pontium novas vel veteres structiones seu restructiones agere vel renovare compellantur. Quae nos universa idcirco concessimus et perdonavimus, ut omnipotenti domino pro nostra et coniugis nostrae salute totiusque imperii nostri augmento et stabilimento devotius, placidius ac delectabilius omni exclusa necessitatis occasione valeant supplicare. Ut autem haec nostre cessionis praeceptio rata ac stabilis per futura tempora maneat, manu propria subter firmavimus et more solito conscribere iussimus.

Signum domni (M.) Hlodouuici piissimi augusti.

Adelbertus cangellarius advicem Iohannis cognovi.

Data IIII non. febr., anno Christo propitio imperii domni Hloduuici piissimi augusti XV, indictione XIII; actum sanctae Sophiae curte; in dei nomine feliciter amen.