Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Vludouuicus gratia dei imperator augustus. Omnium fidelium sancte dei ecclesie nostrorum presentium scilicet futurorumque noverit industria: Oportet imperialem celsitudinem locis sanctorum oportuna impendere solatia et sue confirmationis tuitionisque emolumenta ea roborare, quatenus mercedis condigne lucrum acquirat et in omnibus fautorem dominum sibi habeat. Quapropter omnium fidelium industria, quia vir venerabilis Romaldus monasterii sanctae Mariae, quod situm est in comitatu Veronensi in loco, qui dicitur Gaio, petiit nostram pietatem, ut nostra imperiali authoritate confirmaremus eidem sancto loco illas res et mancipia, que a Liutprando et Ilprando regibus quondam Longobardorum nec non et ab alii bonis hominibus ibi fuerunt largitae vel in futuro domino favente sunt concedende, atque ipsum monasterium cum omnibus sibi rebus adiacentiis vel pertinentiis sub nostra reciperemus imperiali emunitate. Nos itaque suis precibus libenter aurem accomodantes iussimus hoc nostrum fieri preceptum, per quod confirmamus iam dicto monasterio superius denominato omnia quecunque hactenus ibi iuste legaliterque concessa sunt vel que in futuro domino opem ferente acquirende sunt. Et hec omnia sub nostrae emunitatis defensione recipimus precipientes, ut nemo presumat res eorum mobiles et immobiles absque legali iudicio invadere vel depraedare et occupare; sed liceat servis [dei inibi deservientibus suorumque] servitoribus sub emunitatis nostre tuitione quiete deo deservire et pro nobis [dei omnipotentis] amminiculum exorare. Specialiter vero confirmamus eidem sancto [monasterio illas res,] quas Audo quondam Ueronensis episcopus inibi contulit, que sunt site in Paltena [in comitatu] Veronensi. Si quis autem huius nostrae confirmationis sive emunitatis defensionem [violare] praesumpserit, noverit se emunitatem nostram compositurum [ad partem ipsius] ecclesie, quam ceteris ecclesiis concessam habemus, hoc est triginta libras argenti.

Adalbertus cancellarius advicem Iohannis recognovi.