In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Dignum est, ut imperialis maiestas opem suae potestatis cunctis suis impertiatur fidelibus, quanto magis etiam ei, quam thoro inviolabili suae excellentiae coniugem copulavit. Quapropter omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorum scilicet praesentium ac futurorum magnitudo comperiat, quia Engilberga nobis amantissima coniux augusta nostram adiens mansuetudinem deprecata est, quatenus curtem nostram Uuardestalla nomine proprietario iure ei concederemus. Cuius praecibus ob multimodae dilectionis amorem assiduaeque devotionis sinceritatem aurem accommodantes hoc nostrae mansuetudinis preceptum fieri decrevimus, per quod praedictae coniugi carissimae hereditario iure prefatam curtem Uuardestallam nomine cum capella et dote sua, cum omnibus servis et ancillis ac domibus agris vineis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus cunctisque in integrum ad eandem curtem aspicientibus seu omnibus mobilibus et immobilibus iuste et legaliter ad eam pertinentibus perpetualiter habendam ac possidendam largimus et statuimus, ut deinceps iam dictam curtem, sicut praetulimus, in integrum teneat ac possideat iure proprietatis et facere ex ea liceat, quicquid eius voluntas decreverit, per hanc nostrae concessionis sanctionem nemine refragante vel quolibet umquam in tempore ausu temerario aut iniqua machinatione contradicente. Ut autem haec nostrae auctoritatis concessio inviolata permaneat, manu propria subter firmavimus et bulla nostra insigniri praecepimus.
Signum (M.) domni Hludouuici serenissimi augusti.
Iohannes sacri palatii protonotarius
Data III non. novemb., anno Christo propitio imperii domni Hludouuici piissimi
augusti XV, indictione XIII; actum Orcho curte regia; in dei nomine feliciter amen.